La principessa si ammala


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La principessa si ammala

Sed puella, iam saucia cura, Apollonii figit in pectore vultum verbaque, cantusque eius memor, credit eum genus esse deorum. Nec somnum oculis nec membris cura dat quietem. Vigilans, primo mane irrumpit cubiculum patris. Pater videns filiam ait: "Filia dulcis, cur tam mane praeter consuetudinem vigilasti?". Puella ait: "Hesterna studia me excitaverunt. Peto itaque, pater, ut me tradas hospiti nostro Apollonio studiorum percipiendorum gratia". Rex vero, gaudio plenus, iussit ad se iuvenem vocari. Cui sic ait: "Apolloni, studiorum tuorum felicitatem filia mea a te discere concupivit. Peto itaque ut desiderio natae meae pareas, et iuro tibi: quidquid tibi iratum eripuit mare, ego in terris restituam". Apollonius, hoc audito, docet puellam, sicuti et ipse didicerat. Interposito brevi temporis spatio, cum non posset puella ulla ratione vulnus amoris tolerare, in multa infirmitate membra prostravit, et iacuit imbecillis in thoro. Rex ut vidit filiam suam in subitatem valetudinem incurrisse, sollicitus adhibet medicos, qui temptantes venas, tangunt singulas corporis partes, nec omnino inveniunt aegritudinis causas.
da Historia Apollonii regis Tyri


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/10653

[silly] - [2011-02-24 22:02:47]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile