Apollonio a cena dal re


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Apollonio a cena dal re

Rex Archistrates iussit Apollonium dignis vestibus indui et ad cenam ingredi. Et ingresso Apollonio triclinium, ait ad eum rex: "Discumbe, iuvenis, et epulare. Damna naufragii obliviscaris!" Statimque assignato illi loco, Apollonius contra regem discubuit. Apponitur gustatio, deinde cena regalis. Cunctis epulantibus, ipse solus non epulabatur et flebat cum dolore. Et rex, hilari vultu respiciens iuvenem, ait: "Iuvenis, epulare nobiscum; laetare et gaude et meliora de deo spera!". Et dum rex hortatur iuvenem, subito intravit filia regis, speciosa atque auro fulgens, iam adulta virgo; dedit osculum patri, post haec discumbentibus omnibus amicis. Quae dum osculatur, pervenit ad naufragum. Retrorsum revertit ad patrem et ait: "Bone rex et pater optime, quis est hic iuvenis, qui contra te in honorato loco discumbit et quid vultu dolet?". Cui rex ait: "Hic iuvenis naufragus est; propter quod ad cenam illum invitandum esse putavi. Quis autem sit aut unde, nescio. Sed si desideras, interroga illum". Hortante igitur patre, verecundissimo sermone interrogatur a puella Apollonius; et accedens ad eum ait: "Si tibi molestum non est, indica mihi nomen et casus tuos". Apollonius ait: "Si nomen quaeris, Apollonius sum vocatus; si de thesauro quaeris, in mari perdidi". Puella ait "Apertius indica mihi, ut intelligam".
da Historia Apollonii regis Tyri


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/10650

[silly] - [2011-02-24 18:41:50]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile