Schieramenti in vista della guerra fra Romani e Macedoni

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Schieramenti in vista della guerra fra Romani e Macedoni

 P. Licinio C. Cassio consulibus non urbs tantum Roma nec terra Italia, sed omnes reges civitatesque, quae in Europa quaeque in Asia erant, converterant animos in curam Macedonici ac Romani belli . Prusias, Bithyniae rex, statuerat abstinere armis et eventum expectare. Ariarathes, Cappadocum rex, Romanis suo nomine auxilia pollicitus erat. Antiochus, Syriae rex, ad bellum omnia et per suos legatos senatui et ipse legatis eorum enixe pollicitus erat. Aegyptius Ptolemaeus propter aetatem alieni etiam tum arbitrii erat ac tutores Romanis omnia pollicebantur ad Macedonicum bellum. Masinissa, Numidarum rex, et frumento iuvabat Romanos et auxilia cum elephantis Misagenenque filium mittere ad bellum parabat; consilia autem in omnem fortunam disposita habebat ac putabat, si penes Romanos victoria esset, sua in eodem statu mansura esse (non enim passuros Romanos vim Carthaginiensibus adferri); si fractae essent opes Romanorum, quae tum protegerent Carthaginienses, suam omnem Africam fore. Cotys Thrax, Odrysarum rex, iam dudum Macedonum partis erat. Haec sententia regibus cum esset de bello, plebs ubique omnis ferme ad Macedonas inclinabatur.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/10590

[darkshines] - [2012-05-26 16:06:25]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile