Muzio tenta di uccidere il re Porsenna (I)

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Muzio tenta di uccidere il re Porsenna (I)

 Porsenna primo conatu repulsus, consiliis ab oppugnanda urbe ad obsidendam versis, praesidio in Ianiculo locato, ipse in plano ripisque Tiberis castra posuit sedendoque expugnaturum se urbem spem habebat. Tum C. Mucius, adulescens nobilis, cui indignum videbatur populum Romanum obsideri, sua sponte penetrare in hostium castra constituit; itaque senatum adit ac haec verba dixit: «T ransire Tiberim, patres, et intrare, si possim, castra hostium volo, non praedo nec populationum in vicem ultor; maius, si di iuvant, in animo est facinus ». Adprobant patres et, abdito intra vestem ferro, Mucius proficiscitur. Ubi eo venit, in confertissima turba prope regium tribunal constitit; ibi cum stipendium militibus forte daretur et scriba cum rege sedens pari fere ornatu multa ageret eumque milites volgo adirent, scribam pro rege obtruncat. Concursu ad clamorem facto, cum eum comprehensum regii satellites retraxissent, ante tribunal regis destitutus est Mucius ac «Romanus sum» inquit, «civis; C. Mucium vocant . Hostis hostem occidere volui, nec mortem timeo; et facere et pati fortia Romanum est. Nec unus in te ego hos animos gessi; longus post me ordo est idem petentium decus; proinde in hoc discrimen, si iuvat, accingere, ut in singulas horas capite dimices tuo, ferrum hostemque in vestibulo habeas regiae».
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/10584

[biancafarfalla] - [2012-01-15 18:33:13]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile