L'espulsione di Quinzio Flaminio dal senato (II)

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'espulsione di Quinzio Flaminio dal senato (II)

 Valerius Antias, cum nec orationem Catonis legisset et fabulae tantum sine auctore editae credidisset, aliud argumentum, simile tamen et libidine et crudelitate peragit. Placentiae famosam mulierem, cuius amore Quinctius deperiret, in convivium arcessitam scribit . Ibi Quinctius iactaverat – ut Valerius narrat – se multos capitis damnatos in vinculis habere, quos securi percussurus esset; tum illa infra eum accubans negavit umquam vidisse quemquam securi ferientem et dixit se pervelle id videre. Ille indulgens amator unum ex illis miseris attrahi iussit ac securi eum percussit. Facinus saevum atque atrox, sive eo modo, quo censor obiecit, sive, ut Valerius tradit, commissum est quod inter pocula atque epulas, ubi libare diis dapes, ubi bene precari mos esset, ad spectaculum scorti procacis, in sinu consulis recubantis, mactata humana victima est et cruore mensa respersa. In extrema oratione Cato hortatus est Quinctium ut sese defenderet; nemo autem eum audire voluit, quia is vino et venere amens sanguine hominis in convivio lusisset.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/10580

[mastra] - [2011-07-26 18:33:41]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile