Deliberazioni contro Dolabella

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Deliberazioni contro Dolabella

 Patres conscripti, quamquam hortatore non egetis – ipsi enim vestra sponte exardescitis ad libertatis recuperandae cupiditatem – tamen eo maiore animo studioque libertatem defendite quo maiora proposita victis supplicia servitutis videtis . In Galliam invasit Antonius, in Asiam Dolabella, in alienam uterque provinciam. Alteri se Brutus obiecit impetumque furentis atque omnia divexare ac diripere cupientis vitae suae periculo conligavit, progressu arcuit, a reditu refrenavit, obsideri se passus ex utraque parte constrinxit Antonium. Alter in Asiam inrupit. Imaginem M. Antoni crudelitatis in Dolabella cernitis: ex hoc illa efficta est; ab hoc Dolabellae scelerum praecepta sunt tradita. Nunc, quoniam hostis est iudicatus Dolabella, bello est persequendus. Neque enim quiescit; habet legionem, habet fugitivos, habet sceleratam impiorum manum; est ipse confidens, impotens, gladiatorio generi mortis addictus. Quam ob rem, quoniam Dolabella hesterno die hoste decreto bellum gerendum est, imperator est deligendus. Duae dictae sunt sententiae quarum neutram probo: alteram quia semper, nisi cum est necesse, periculosam arbitror; alteram quia alienam his temporibus existimo. Expedito nobis homine et parato, patres conscripti, opus est et eo qui imperium legitimum habeat, qui praeterea auctoritatem, nomen, exercitum, perspectum animum in re publica liberanda.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/10575

[mastra] - [2012-05-10 19:28:30]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile