Alcuni provvedimenti di Augusto

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Alcuni provvedimenti di Augusto

 Auctor et aliarum rerum fuit, in quis: ne acta senatus publicarentur, ne magistratus deposito honore statim in provincias mitterentur, ut cura aerari a quaestoribus urbanis ad praetorios praetoresve transiret. Quo plures partem administrandae rei pubblicae caperent, nova of ficia excogitavit: curam operum publicorum, viarum, aquarum, alvei Tiberis, frumenti populo dividundi, praefecturam urbis, triumviratum legendi senatus et alterum recognoscendi turmas equitum, quotiensque opus esset. Censores, creari desitos, longo intervallo creavit. Numerum praetorum auxit. Nec parcior in bellica virtute honoranda, super triginta ducibus iustos triumphos et triumphalia ornamenta decernenda curavit. Liberis senatorum, quo celerius rei pubblicae assuescerent, protinus a virili toga, latum clavum induere et curiae interesse permisit militiamque auspicantibus non tribunatum modo legionum, sed et praefecturas alarum dedit; ac ne quis expers castrorum esset, binos plerumque laticlavios praeposuit singulis alis. Equitum turmas frequenter recognovit, post longam intercapedinem reducto more travectionis. Mox reddendi equi gratiam fecit eis, qui maiores annorum quinque et triginta retinere eum nollent.
da Svetonio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/10555

[biancafarfalla] - [2012-02-12 16:55:13]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile