banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Filippo, re dei Macedoni, assedia Bisanzio, e conquista molte città nel Chersoneso Tracico
Pagina 367 Numero 8

 In Graeciam Philippus cum venisset, sollicitatus paucarum civitatium direptione et ex praeda modicarum urbium quantae opes universarum essent animo prospiciens, bellum toti Graeciae inferre statuit. In cuius emolumentum egregie pertinere ratus, Byzantium, nobilem et maritimam urbem, receptaculum terra marique copiis suis futurum esse et propter hoc in potestatem redigere, eandem claudentem sibi portas obsidione cinxit. Haec namque urbs condita primo a Pausania, rege Spartanorum, et per septem annos possessa fuit; dein variante victori á nunc Lacedaemoniorum, nunc Atheniensium iuris habita est, quae incerta possessio effecit, ut nullo quasi suam auxiliis iuvante libertatem constantius tueretur. Igitur Philippus longá obsidionis morá exhaustus pecuniae conmercium de piratica mutuatur. Captis itaque CLXX navibus mercium et distractis anhelantem inopiam paululum recreavit. Deinde, ne unius urbis obpugnatione tantus exercitus teneretur, profectus cum fortissimis multas Chersonensi urbes expugnat, filiumque Alexandrum, decem et octo annos natum, ut sub militia patris tirocinii rudimenta deponeret, ad se arcessit. In Scythiam quoque praedandi causá profectus est.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/10553
[mastra] - [2011-05-27 22:50:17]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!