Ritratto di un criminale

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Ritratto di un criminale

 Quaero ex te, Vatini, quare, cum ego legem de ambitu tulerim ex senatus consulto, tu eam esse legem non putes. Cum mea lex dilucide vetet biennio quo quis petat gladiatores dare, quae tanta in te est amentia ut in ipsa petitione gladiatores audeas dare? Num putas tribunum plebis posse reperiri qui impediat quominus reus mea lege fias? Certe omnia contemnis ac despicis, quod tibi persuaseris te, dis hominibusque invitis, omnia quae velis consecuturum esse. Ante te nemo idem fecit; ita non solum facto tuo sed etiam exemplo rem publicam vulnerasti, neque tantum ipse es improbus sed etiam alios docere voluisti. Nonne vides te parentes odisse? Nonne intellegis neminem te aspicere quin ingemescat ? Cognati respuunt, vicini metuunt, adfines erubescunt, omnes te vitant, fugiunt, audire de te nolunt. Si es, Vatini, odium publicum populi, senatus, universorum hominum rusticanorum, quaero quam ob rem vitam potius exoptes quam mortem; praesertim cum popularem te velis esse, neque ulla re populo gratius facere possis quam te ipsum interficere.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/10528

[mastra] - [2011-02-26 19:10:39]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile