Le doti eccezionali di Pompeo (II)

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Le doti eccezionali di Pompeo (II)

 Ego sic existimo: Maximo, Marcello, Scipioni, Mario ceterisque magnis imperatoribus non solum propter virtutem sed etiam propter fortunam saepius imperia mandata atque exercitus esse commissos. Fuit enim profecto quibusdam summis viris quaedam ad amplitudinem et ad gloriam et ad res magnas bene gerendas divinitus adiuncta fortuna. De Pompei autem felicitate pauca dicam, ne aut invisa dis immortalibus oratio nostra aut ingrata esse videatur. Itaque non sum praedicaturus quantas ille res domi militiae, terra marique quantáque felicitate gesserit. Hoc brevissime dicam: neminem umquam tam impudentem fuisse qui ab dis immortalibus tot et tantas res tacitus auderet optare quot et quantas di immortales ad Cn. Pompeium detulerunt. Qua re cum et bellum sit ita necessarium ut neglegi non possit, ita magnum ut accuratissime sit administrandum et cum ei imperatorem praeficere possitis in quo sit eximia belli scientia, singularis virtus, clarissima auctoritas, egregia fortuna, dubitatis, Quirites, quin hoc tantum boni quod vobis ab dis immortalibus oblatum et datum est in rem publicam conservandam atque amplificandam conferatis? Quid exspectamus? Cur non eidem cui cetera summa cum salute rei publicae commissa sunt hoc quoque bellum regium commendamus?
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/10527

[biancafarfalla] - [2012-03-17 18:35:57]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile