Cicerone difende Roscio dalle calunnie di Fannio

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cicerone difende Roscio dalle calunnie di Fannio

 Pecuniam petis, Fanni, a Roscio. Quam? Dic audacter et aperte. Utrum quae tibi ex societate debeatur, an quae ex liberalitate huius promissa sit et ostentata? Quorum alterum est gravius et odiosius, alterum levius et facilius. Quae ex societate debeatur? Quid ais? Nonne, ut ignis in aquam coniectus continuo restinguitur et refrigeratur, sic refervens falsum crimen in purissimam et castissimam vitam conlatum statim concidit et exstinguitur? Roscius socium fraudavit! Potest hoc homini huic haerere peccatum? Qui plus fidei quam artis, plus veritatis quam disciplinae possidet in se, quem populus Romanus meliorem virum quam histrionem esse arbitratur. Sed quid ego ineptus de Roscio apud vos, iudices, dico? Non ignotum hominem commendo. Estne quisquam omnium mortalium de quo melius existimetis? Estne quisquam qui vobis purior, pudentior, humanior, officiosior liberaliorque videatur? Fraudavit Roscius! Est hoc quidem auribus animisque omnium absurdum. Verum tamen quem fraudarit videamus. C. Fannium Chaeream Roscius fraudavit ! Oro atque obsecro vos qui novistis, vitam inter se utrius que conferte, qui non novistis, faciem utriusque considerate. Nonne ipsum caput et supercilia illa penitus abrasa olere malitiam et clamitare calliditatem videntur? Non ab imis unguibus usque ad verticem summum, si quam coniecturam adfert hominibus tacita corporis figura, ex fraude, fallaciis, mendaciis constare totus videtur?
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/10519

[mastra] - [2011-06-06 22:20:07]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile