Lettere compromettenti (II)

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Lettere compromettenti (II)

 Verum accidit ut Carpinatius, qui iam cum isto summa consuetudine, praeterea re ac ratione coniunctus esset, crebras postea litteras ad socios de istius summis of ficiis in rem communem beneficiisque mitteret. Ad extremum vero, cum iste iam decedebat, eius modi litteras ad eos misit: ut huic frequentes obviam prodirent, gratias agerent. Itaque socii fecerunt vetere instituto publicanorum, non quo istum ullo honore dignum arbitrarentur, sed quod su á interesse putabant se memores gratosque existimari: gratias isti egerunt, Carpinatium saepe ad se de eius officiis litteras misisse dixerunt.
Iste cum respondisset ea se libenter fecisse operasque Carpinati magno opere laudasset, dat amico suo cuidam negotium, qui tum magister erat eius societatis, ut diligenter caveret atque prospiceret ne quid esset in litteris sociorum quod contra caput suum aut existimationem valere posset. Itaque ille multitudine sociorum remota decumanos convocat, rem defert. Statuunt illi atque decernunt ut eae litterae quibus existimatio C. Verris laederetur removerentur, operaque daretur ne ea res C. Verri fraudi esse posset.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/10496

[mastra] - [2011-02-05 16:11:06]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile