L'elezione dei magistrati

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'elezione dei magistrati

 Otiosam provinciam consules habuerunt. M. Baebius comitiorum caus á Romam revocatus consules creavit A. Postumium Albinum Luscum et C. Calpurnium Pisonem. Praetores exinde facti T i. Sempronius Gracchus L. Postumius Albinus P. Cornelius Mammula, Ti. Minucius Molliculus A. Hostilius Mancinus C. Maenius. Ii omnes magistratum idibus Martiis inierunt. Principio eius anni, quo A. Postumius Albinus et C. Calpurnius Piso consules fuerunt, ab A. Postumio consule in senatum introducti, qui ex Hispania citeriore venerant a Q. Fulvio Flacco, L. Minucius legatus et duo tribuni militum, T. Maenius et L. Terentius Massaliota. Hi cum duo secunda proelia, deditionem Celtiberiae, confectam provinciam nuntiassent, nec stipendio, quod mitti soleret, nec frumento portato ad exercitum in eum annum opus esse, petierunt ab senatu primum, ut ob res prospere gestas diis immortalibus honos haberetur, deinde ut Q. Fulvio decedenti de provincia deportare inde exercitum, cuius forti opera et ipse et multi ante eum praetores usi essent, liceret.
Consulibus ambobus provinciam Ligures esse senatus iussit. Praetores inde sortiti sunt: A. Hostilio urbana, Ti. Minucio peregrina obvenit, P. Cornelio Sicilia, C. Maenio Sardinia. Hispanias sortiti L. Postumius ulteriorem, Ti. Sempronius citeriorem.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/10469

[biancafarfalla] - [2012-04-26 16:41:51]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile