Cicerone incoraggia Fadio

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cicerone incoraggia Fadio

Ego qui te consolari cupio consolandus ipse sum propterea quod nullam rem gravius iam diu tuli quam incommodum tuum. Tamen te magno opere non hortor solum sed etiam pro amore nostro rogo atque oro ut te colligas virumque praebeas et qua condizione omnes homines et quibus temporibus nos nati simus cogites Plus tibi virtus tua dedit quam fortuna abstulit, propterea quod adeptus es quod non multi homines novi, amisisti quae plurimi homines nobilissimi. Ea denique videtur condicio impendere legum iudiciorum temporum ut optime actum cum eo videatur esse qui quam levissima poena ab hac re pubblica discesserit.Tu vero cum et fortunas et liberos habeas et nos ceteroque necessitudine et benevolentia tecum coniunctissimos cumque magnam facultatem sis habiturus nobiscum et com omnibus tuis vivendi et cum unum sit iudicium ex tam multis quod reprehandatur ut quod una sententia eaque dubia potentia alicuius condonatum existimetur omnibus his de causis debes istam molestiam quam lenissime ferre. Meus animus erit in te liberosque tuos semper quem tu esse vis et qui esse debet.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/10447

[mastra] - [2011-10-05 00:47:44]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile