Una vittoria imprevista

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Una vittoria imprevista

 L. Furius Purpurio consul per tribum Sapiniam in Boios venit. Iam castro Mutilo adpropinquabat, cum veritus ne intercluderetur simul a Bois Liguribusque exercitum e ádem viá quá adduxerat reduxit et magno circuitu per aperta eoque tuta loca ad collegam pervenit. Inde iunctis exercitibus primum Boiorum agrum usque ad Felsinam oppidum populantes peragraverunt; ea urbs ceteraque circa castella et Boi fere omnes praeter iuventutem, quae praedandi caus á in armis erat – tunc in devias silvas recesserat –, in deditionem venerunt. In Ligures inde traductus exercitus est. Boi agmen Romanorum improviso adgressuros se rati per occultos saltus secuti sunt. Quos non adepti, Pado repente navibus traiecto Laevos Libuosque cum pervastassent, redeuntes inde per Ligurum extremos fines cum agresti praeda in agmen incidunt Romanum. Proelium celerius acriusque commissum quam si tempore locoque ad certamen destinato praeparatis animis concurrissent. Ibi quantam vim ad stimulandos animos ira haberet apparuit; nam ita caedis magis quam victoriae avidi pugnaverunt Romani ut vix nuntium cladis hosti relinquerent. Ob has res gestas consulum litteris Romam allatis supplicatio in triduum decreta est. Brevi post Marcellus consul alter Romam venit triumphusque ei magno consensu patrum est decretus. Triumphavit de Insubribus Comensibusque; Boiorum triumphum collegae reliquit, quia ipsi proprie adversa pugna in ea gente evenerat, cum collega secunda.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/10443

[mastra] - [2011-06-25 00:49:53]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile