Il console Claudio si affretta ad agire

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il console Claudio si affretta ad agire

 Hasdrubal, postquam a Placentiae obsidione abscessit, quattuor Gallos equites cum litteris misit ad Hannibalem, qui totam ferme longitudinem Italiae emensi sunt ac, dum Metapontum cedentem Hannibalem sequuntur, a vagis per agros pabulatoribus Romanis capti ad Q. Tullium propraetorem deducuntur. Eum, ut metus tormentorum admotus fateri vera coegit, edocuerunt litteras se ab Hasdrubale ad Hannibalem ferre. Tullius curavit eos cum iis litteris ducendos ad Claudium consulem. Ubi ad consulem captivi pervenerunt litteraeque lectae per interpretem sunt, tum Claudius, litteris Hasdrubalis Romam ad senatum missis, ipse patres conscriptos quid pararet edocet; monet ut, cum in Umbria se occursurum Hasdrubal fratri scribat, legionem a Capua Romam arcessant, dilectum Romae habeant, exercitum urbanum ad Narniam hosti opponant. Praemissi sunt item per agrum Larinatem Marrucinum Frentanum Praetutianum, quá exercitum ducturus erat, ut omnes ex agris urbibusque commeatus paratos militibus ad vescendum in viam deferrent, equos iumentaque alia producerent ut vehiculorum fessis copia esset. Ipse de toto exercitu civium sociorumque quod roboris erat delegit, sex milia peditum, mille equites. Praeterea, ut ad iter parati omnes essent, pronuntiat occupare se in Lucanis proximam urbem Punicumque in ea praesidium velle; deinde profectus nocte quantis maximis itineribus poterat in hostes milites immisit, relicto Q. Catio legato qui castris praeesset.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/10296

[mastra] - [2011-07-26 19:44:19]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile