Movimenti di guerra in Macedonia

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Movimenti di guerra in Macedonia

 Consul plurimum et praesidii et spei cernens in stultitia et segnitia hostis, remisso nuntio ad Sp. Lucretium Larisam, ut castella relicta ab hoste circa T empe occuparet, secundis castris pervenit ad Dium metarique sub ipso templo, ne quid in sacro loco violaretur, iussit. Ipse urbem ingressus, sicut non magnam, ita exornatam publicis locis et multitudine statuarum munitamque egregie, vix satis credebat in tantis rebus sine causa relictis non aliquem subesse dolum. Unum diem ut exploraret circa omnia moratus castra movet; satisque credens in Pieria frumenti copiam fore, eo die ad amnem nomine Mityn processit. Postero die progressus Agassas urbem, tradentibus sese ipsis, recepit. Progressus inde diei iter ad Ascordum flumen posuit castra; et quantum procedebat longius a Thessalia, eo maiorem rerum omnium inopiam sentiens, regressus ad Dium est dubitatione omnibus exempt á. Perseus, coactis in unum omnibus copiis ducibusque, increpabat praefectos praesidiorum, ante omnes Asclepiodotum atque Hippiam; ab his dicebat claustra Macedoniae tradita Romanis esse; cuius culpae reus nemo iustius quam ipse fuisset . Consuli postquam ex alto conspecta classis spem fecit cum commeatu naves venire – ingens enim caritas annonae ac prope inopia erat –, audit onerarias naves Magnesiae relictas esse. Tunc peropportune litterae a Sp. Lucretio adlatae sunt castella se, quae super Tempe erant et circa Philan, tenere et omnia frumenti in iis et aliarum in usum rerum copiam invenisse.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/10019

[mastra] - [2011-02-05 00:06:38]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile