Giovinezza di Commodo

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Giovinezza di Commodo

 Commodus natus est apud Lanuvium cum fratre Antonino gemino patre patruoque consulibus, ubi et avus maternus dicitur natus esse. Faustina cum esset Commodo cum fratre praegnans, visa est in somnis serpentes parere, sed ex his unum ferociorem. Cum autem peperisset Commodum atque Antoninum, Antoninus quadrimus elatus est, quem parem astrorum cursu Commodo mathematici promittebant. Mortuo igitur fratre Commodum Marcus et suis praeceptis et magnorum atque optimorum virorum erudire conatus est. Habuit litteratorem Graecum Onesicratem, Latinum Capellam Antistium; orator ei Ateius Sanctus fuit. Sed tot disciplinarum magistri nihil ei profuerunt. T antum valet aut ingenii vis aut eorum qui in aula institutores habentur. Nam a prima statim pueritia eum turpem, improbum, crudelem, libidinosum, ore quoque pollutum constupratum fuisse tradunt. Iam in his artifex, quae stationis imperatoriae non erant, ut calices fingeret, saltaret, cantaret, sibilaret, scurram denique et gladiatorem perfectum ostenderet. Auspicium crudelitatis apud Centumcellas dedit anno aetatis duodecimo. Nam cum tepidius forte lautus esset, balneatorem in fornacem conici iussit; quando a paedagogo, cui hociussum fuerat, vervecina pellis in fornace consumpta est, ut fidem poenae de foetore nidoris impleret. Appellatus est autem Caesar puer cum fratre suo V ero. Profectus est commendatus militibus cum patre in Syriam et Aegyptum et cum eo Romam rediit. Post haec venia legis annariae impetrata consul est factus, et cum patre imperator est appellatus et triumphavit cum patre.
da Historia Augusta


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/10006

[mastra] - [2010-12-26 18:26:37]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile