Frasi Pagina 306 Numero 6b


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi
Pagina 306 Numero 6b

1.Nec vos fidei nostrae nec nos imperii vestri paenitebit. (Livio)
2.Illum lauda et imitare, quem non piget mori. (Seneca)
3.Sunt homines quos libidinis infamiaeque suae neque pudeat neque taedeat. (Cicerone)
4.Si talium civium vos, iudices, taedet, ostendĭte. (Cicerone)
5.Nilne (= nihilne) te miseret? (Plauto)
6.«Nunc eum vidi miserum et me eius miseritum est». «Miseret te aliorum, tui nec miseret nec pudet». (Plauto)
7.Male vincit is quem paenitet victoriae. (Publilio Siro)
8.Me discessisse ab armis numquam paenituit. (Cicerone)
9.Neminem noxiae paenitebat. (Livio)
10.Quem paenitet peccasse (= peccavisse), paene est innocens. (Seneca)
11.Quintus ait se paenitere, quod animum tuum offenderit, sed se iure fecisse. (Cicerone)
12.Eorum nos magis miseret qui nostram misericordiam non requirunt, quam qui illam efflagitant. (Cicerone)
13.Hominum quidem summa erga nos studia significabantur. Sed prorsus vitae taedet; ita sunt omnia omnium miseriarum plenissima. (Cicerone)
14.Solet eum, cum (ogni volta che) aliquid furiose fecit, paenitēre. (Cicerone)
15.Non misereat vos eorum solum, sed etiam pudeat. (Livio)
16.Nimio id quod pudet facilius fertur quam illud quod piget. Non dedisse (pecuniam) istum pudet; me quia non accēpi piget. (Plauto)
17.(Id), cuius pudere ac paenitere vos oportet, referam. (Livio)
18.Antipho (Antifone) me excruciat animi: eius me miseret, ei nunc timeo. (Terenzio)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

Modalità mobile