Frasi Pagina 166 Numero 7


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi
Pagina 166 Numero 7

1.Haec sint falsa sane: invidiosa certe non sunt. (Cicerone)
2.Dicat quod quisque vult; ego de hac sententia non demovebor. (Plauto)
3.Dicatur sane Catilina eiectus esse a me, dummŏdo eat in exilium. (Cicerone)
4.Ne sit sane summum malum dolor: malum certe est. (Cicerone)
5.Fremant omnes licet: dicam quod sentio. (Cicerone)
6.Fuĕrit sane hoc utile: at honestum non fuit. (Cicerone)
7.Ne sint in senectute vires; ne postulantur quidem vires a senectute. (Cicerone)
8.Omnia possideat: non possĭdet aera Minos. (Ovidio)
9.Negas tantam similitudinem in rerum natura esse. Ne sit sane; videri certe potest. (Cicerone)
10.Pereant amici, dum inimici unā intercĭdant. (Cicerone)
11.Ne aequaverĭtis Hannibali Philippum; Pyrrho certe aequabĭtis. (Livio)
12.Malus civis, imprŏbus consul, seditiosus homo Cn. Carbo fuit. Fuĕrit aliis: tibi quando esse coepit? (Cicerone)
13.Sint sane ista bona, quae putantur, honores, divitiae, voluptates, cetera; tamen in eis ipsis potiundis exultans gestiensque laetitia turpis est. (Cicerone)
14.Fuĕrint illi cupidi, fuĕrint irati, fuĕrint pertinaces; sceleris vero crimine, furoris, parricidii liceat eis carēre. (Cicerone)
15.Sit (Verres) fur, sit sacrilĕgus, sit flagitiorum omnium vitiorumque princeps; at est bonus imperator. (Cicerone)
16.Fecĕrit aliquid Philippus, cur adversus eum armatum et bellum gerentem hoc decerneremus; quid Persĕus, novus rex, omnis iniuriae insons, suo beneficio paternas simultates oblitĕrans, meruit, cur soli omnium hostes ei simus? (Livio)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile