Frasi Pagina 60 Numero 9


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi
Pagina 60 Numero 9

1.Numquam nos periculis offerre debemus sine causa. (Cicerone)
2.Tu in ista epistula nihil mihi scripsisti de tuis rebus. (Cicerone)
3.Caesar petentibus Haeduis dat veniam. (Cesare)
4.Epistulam quam Balbo, cum etiam nunc in provincia esset, scripsi, legendam tibi misi. (Cicerone)
5.Hoc pugnae tempus magnum attŭlit nostris ad salutem momentum. (Cesare)
6.Nihil impetrabat reus, plus accusatori dabatur quam postulabat. (Cicerone)
7.Datămes elegit corpore ac statura simillimum sui eique vestitum suum dedit. (Cornelio Nepote)
8.Haec urbs summo imperio domicilium ac sedem praebuit. (Cicerone)
9.Facile omnes, cum valemus, recta consilia aegrotis damus. (Cicerone)
10.Hominibus animus datus est ex illis sempiternis ignibus, quae sidera et stellas vocatis. (Cicerone)
11.Omnia tu Deiotăro, Caesar, tribuisti cum et ipsi et filio nomen regium concessisti. (Cicerone)
12.Caesar post horam nonam oppidum oppugnare adgressus (cominciare), ante solis occasum expugnavit et ad diripiendum militibus concessit. (Cesare)
13.Lacedaemonii de diutĭna contentione destiterunt et sua sponte Atheniensibus imperii maritimi principatum concesserunt. (Cornelio Nepote)
14.Mihi ipsi coram genero meo, propinquo tuo, quae iste dicere ausus est? (Cicerone)
15.Decemvirorum monitu decretum est Iunoni Minervaeque ex argento dona darentur et Iunoni Reginae in Aventino maioribus hostiis sacrificaretur. (Livio)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile