Frasi Pagina 180 Numero


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi
Pagina 180 Numero

1.In spem venio appropinquare tuum adventum. Qui mihi utinam solacio sit! (Cicerone)
2.Rex non sua, sed militum sollicitudine anxius, contione advocata, docet imbelles esse quos metuant. (Curzio Rufo)
3.Milites Romani, perculsi tumultu insolito, arma capere alii, alii se abdere, pars territos confirmare, trepidare omnibus locis. (Sallustio)
4.Nonne ipsum caput et supercilia illa penitus abrasa olere malitiam et clamitare calliditatem videntur? (Cicerone)
5.Pro di immortales! Essene quemquam tanta audacia praeditum qui, quod sibi probare non possit, id persuadere alteri conetur. (Cicerone)
6.Duo prodigia eo anno sunt nuntiata, facem in caelo conspectam et bovem feminam locutam esse. (Livio)
7.Caesari renuntiatur Helvetiis esse in animo per agrum Sequanorum et Haeduorum iter in Santonum fines facere, qui non longe a Tolosatium finibus absunt, quae civitas est in provincia. (Cesare)
8.Cupio, patres conscripti, me esse clementem, cupio in tantis rei publicae periculis non dissolutum videri, sed iam me ipse inertiae nequitiaeque condemno. (Cicerone)
9.Non te fugit philosophiam omnium laudatarum artium procreatricem quandam et quasi parentem ab hominibus doctissimis iudicari. (Cicerone)
10.Vides quam malam et noxiosam servitutem serviturus sit is quem voluptates doloresque possidebunt.  (Seneca)
11.Litteras scripsi hora decima Cerialibus, statim ut tuas legeram, sed eas eram daturus, ut putaram, postridie ei qui mihi obviam venisset. (Cicerone)
12.Intraturus es urbem dis hominibus communem. (Seneca)
13.Futura et praeterita delectant, haec expectatione, illa memoria, sed alterum pendet et non fieri potest, alterum non potest non fuisse. (Seneca)
14.Nec dubia nec difficilis Romanis victoria fuit. Multa milia barbarorum in acie, multa captis castris caesa sunt. (Livio)
15.Virtus omnia, quae cadere in hominem possunt, subter se habet eaque despiciens casus contemnit humanos. (Cicerone)
16.His (i consoli Irzio e Pansa) auctoribus et ducibus, dis iuvantibus, nobis vigilantibus et multum in posterum providentibus, populo Romano consentiente, erimus profecto liberi brevi tempore. (Cicerone)
17.Quid enim interest, motu animi sublato, non dico inter pecudem et hominem, sed inter hominem et truncum aut saxum aut quidvis generis eiusdem? (Cicerone)
18.Victis Carthaginiensibus et capto Syphace, cuius in Africa magnum atque late imperium valuit, populus Romanus, quascumque urbes et agros manu ceperat, regi dono dedit. (Sallustio)
19.Tibi vero, frater, neque hortanti deero neque roganti, nam neque auctoritate quisquam apud me plus valere te potest neque voluntate. (Cicerone)
20.Quid in dicendo Alienus posset, numquam satis attendi; in clamando quidem video eum esse bene robustum atque exercitatum. (Cicerone)
21.Nec sicci sint oculi amisso amico nec fluant; lacrimandum est, non plorandum. (Seneca)
22.Multa quae in libera civitate ferenda non essent tulimus et perpessi sumus, alii spe forsitan recuperandae libertatis, alii vivendi nimia cupiditate. (Cicerone)
23.Bellum nefarium inlatum esse rei publicae cum viderem, nullam moram interponendam insequendi M. Antonium putavi. (Cicerone)
24.Quis fuit Catone gravior in laudando, acerbior in vituperando, in sententiis argutior, in docendo edisserendoque subtilior? (Cicerone)
25.Nam postea quam imperio omnium gentium constituto diuturnitas pacis otium confirmavit, nemo fere laudis cupidus adulescens non sibi ad dicendum studio omni enitendum esse putavit. (Cicerone)
26.Reliqua multitudo puerorum mulierumque (nam cum omnibus suis domo excesserant Rhenum que transierant) passim fugere coepit, ad quos consectandos Caesar equitatum misit. (Cesare)
27.“Ira”, inquit Aristoteles, “necessaria est, nec quicquam sine illa expugnari potest, nisi illa inplet animum et spiritum accendit; utendum autem illā est non ut duce sed ut milite”. Quod est falsum. (Seneca)
28.Medico diligenti non solum morbus eius, cui mederi volet, sed etiam consuetudo valentis et natura corporis cognoscenda est. (Cicerone)
29.Ex Macedonum gente duo multo ceteros antecesserunt rerum gestarum gloria: Philippus, Amyntae filius, et Alexander Magnus. Horum alter Babylone morbo consumptus est, Philippus Aegiis a Pausania, cum spectatum ludos iret, iuxta theatrum occisus est. (Cornelio Nepote)
30.Quaere («metti in campo») et aspera et quaecumque toleratu gravia sunt audituque et visu refugienda: sapiens non obruetur eorum coetu et qualis singulis, talis universis obsistet. (Seneca)
31.Segni Condrusique, ex gente et numero Germanorum, qui sunt inter Eburones Treverosque, legatos ad Caesarem miserunt oratum, ne se in hostium numero duceret. (Cesare)
32.Porsenna cum parte copiarum filium Arruntem Ariciam oppugnatum mittit. (Livio)
33.M. Feridium, equitem Romanum, amici mei filium, bonum et strenuum adulescentem, tibi commendo et te rogo ut eum in tuorum numero habeas. Agros quos fructuarios habent civitates vult tuo beneficio, quod tibi facile et honestum factu est, immunes esse. (Cicerone)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile