Iter. Esercizi 2 Pagina 156 Numero 4a


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi

1.Accedebat, quod suos ab se liberos abstractos obsidum nomine dolebant et Romanos non solum itinerum causa, sed etiam perpetuae possessionis culmina Alpium occupare conari et ea loca finitimae provinciae adiungere sibi persuasum habebant. (Cesare)
2.Ille quamquam verebatur, ne conspecta iuvenum paucitate deturbarent eos barbari, tamen et fortunae suae confisus et Arimazi superbiae infensus nullam se condicionem deditionis accipere respondit. (Curzio Rufo)
3.Tenemus igitur, Brute, quem quaerimus, sed animo; nam manu si prendissem, ne ipse quidem sua tanta eloquentia mihi persuasisset ut se dimitterem. (Cicerone)
4.Suadeo adhuc mihi ista quae laudo, nondum persuadeo; etiam si persuasissem, nondum tam parata haberem aut tam xercitata ut ad omnes casus procurrerent. (Seneca)
5.Caesar confisus fama rerum gestarum infirmis auxiliis proficisci non dubitaverat aeque omnem sibi locum tutum fore existimans. (Cesare)
6.Nostrae laudi dignitatique favisti. (Cicerone)
7.Postremo illa quidem certe tibi praecisa defensio est, in qua tu semper omnia tua furta atque flagitia latere posse arbitratus es, magno te decumas vendidisse, plebi Romanae consuluisse, annonae prospexisse. (Cicerone)
8.Quod hodie venit consulari viro domi suae interfecto per insidias servilis, quas nemo prohibuit aut prodidit quamvis nondum concusso senatus consulto quod supplicium toti familiae minitabatur. (Tacito)
9.Sed ut tunc communibus magis commodis quam privatae iactantiae studebamus, cum intentionem effectumque muneris nostri vellemus intellegi, ita nunc in ratione edendi veremur, ne forte non aliorum utilitatibus sed propriae laudi servisse videamur. (Plinio il Giovane)
10.Nam illud quidem non adducor ut credam, esse quosdam qui invideant alicuius constantiae, qui labori, qui perpetuam in re publica adiuvanda voluntatem et senatui et populo Romano probari moleste ferant. (Cicerone)
11.Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit. Pulchrum est bene facere rei publicae, etiam bene dicere haud absurdum est. (Sallustio)
12.Matres familiae de muro vestem argentumque iactabant et pectore nudo prominentes passis manibus obtestabantur Romanos, ut sibi parcerent neu, sicut Avarici fecissent, ne a mulieribus quidem atque infantibus abstinerent. (Cesare)
13.[Caesar] non educebat in aciem quod victoriae suorum diffideret, sed referre arbitrabatur cuiusmodi victoria esset futura. (Bellum Africum)
14.Ad actionis autem usum atque laudem maximam sine dubio partem vox obtient; quae primum est optanda nobis; deinde, quaecumque erit, ea tuenda; de quo illud iam nihil ad hoc praecipiendi genus, quem ad modum voci serviatur. (Cicerone)
15.Reorum habitu supplex ad Caesarem venit oratum, ut sibi ignosceret quod in ea parte positus terrarum quae nulla praesidia in Caesaris habuisset exercitibus, imperiisque adversariorum coactus in Cn. Pompei castris fuisset. (Bellum Alexandrinum)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile