Frasi Pagina 148 Numero 1a


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi
Pagina 148 Numero 1a

1.Quin etiam hoc memoriae proditum est, classe quondam Masinissae regis ad eum locum adpulsa praefectum regium dentis eburneos incredibili magnitudine e fano sustulisse et eos in Africam portasse Masinissaeque donasse. (Cicerone)
2.Quorum cognita sententia Octavius quinis castris oppidum circumdedit atque uno tempore obsidione et oppugnationibus eos premere coepit. (Cesare)
3.Nam Spoletinus T. Matrinius, unus ex iis quos C. Marius civitate donasset, dixit causam ex colonia Latina in primis firma et inlustri. (Cicerone)
4.Itaque purpureum diadema distinctum albo, quale Dareus habuerat, capiti circumdedit vestemque Persicam sumpsit, ne omen quidem veritus, quod a victoris insignibus in devicti transiret habitum. (Curzio Rufo)
5.Tene in gremio cito tibi daturam pronepotes Novatillam, quam sic in me transtuleram, sic mihi adscripseram, ut possit videri, quod me amisit, quamvis salvo patre pupilla. (Seneca)
6.Iam diu ignoro quid agas; nihil enim scribis, neque ego ad te his duobus mensibus scripseram. (Cicerone)
7.Praeterea infesto miserum me tradere amori non cessati omnique excruciare modo, ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud saviolum tristi tristius elleboro. (Catullo)
8.Consul effuse sequentes equites, cum ab resistentibus subito Numidis incauti exciperentur, signo receptui dato revocatos circumdedit peditibus. (Livio)
9.Saevior es tristi Busiride, saevior illo, qui falsum lento torruit igne bovem, quique bovem Siculo fertur donasse tyranno, et dictis artes conciliasse suas. (Ovidio)
10.Veri simile non est ut ille homo tam locuples, tam honestus, religioni suae monumentisque maiorum pecuniam anteponeret. (Cicerone)
11.Quibus rebus perterritus Varro, cum itinere converso sese Italicam venturum praemisisset, certior ab suis factus est praeclusas esse portas. Tum vero omni interclusus itinere ad Caesarem mittit paratum se esse legionem, cui iusserit, tradere. (Cesare)
12.Vettius ille, ille noster index, Caesari, ut perspicimus, pollicitus est sese curaturum ut in aliquam suspicionem Curio filius adduceretur. (Cicerone)
13.Tum Caesar omnibus portis eruptione facta equitatuque emisso celeriter hostes in fugam dat, sic uti omnino pugnandi causa resisteret nemo, magnumque ex iis numerum occidit atque omnes armis exuit. (Cesare)
14.Non proelio tantum fudit hostes, sed castris quoque exuit ingentique praeda est potitus; cuius pars maxima ad quaestorem redacta est, haud ita multum militi datum. (Livio)
15.Monuit autem ut solebat mitibus verbis legatos, ne aut Deiotarum sibi obicerent aut nimis eo gloriarenturbeneficio quod auxilia Pompeio non misissent. (Bellum Alexandrinum)
16.Nihil est denique in natura rerum omnium, quod se universum profundat et quod totum repemte evolvat; sic omnia, quae fiunt quaeque aguntur acerrime, lenioribus principiis natura ipsa praetexuit. (Cicerone)
17.Dum haec in Volscis geruntur, dictator Sabinos, ubi longe plurimum belli fuerat, fundit exuitque castris. (Livio)
18.[Caesar] profectus est in Illyricum maritumasque nonnullas civitates quae defecerant Octavioque se tradiderant, partim recipiebat, partim remanentes in suo consilio praetervehebatur. (Bellum Alexandrinum)
19.Quamquam, ut nunc se res habet, non dubito quin hanc salutem anteponas illi victoriae. (Cicerone)
20.Primum adsuevi coheredem habere; deinde olim iam cum puero isto paterna divisi, quia multo illi pater donavit plus quam suam partem. (Seneca il Vecchio)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile