Mora tamen mea aliquid detrimenti civitas accepit?


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi

1.Mora tamen mea aliquid detrimenti civitas accepit? (Quintiliano)
2.Duo milia militum atque lixarum calonumque pestis illa consumpsit. (Curzio Rufo)
3.Simul castra oppugnabantur, simul pars exercitis ad populandum agrum Romanum missa urbemque ipsam, si qua fortuna daret, temptandam. (Livio)
4.Per segetem in frumentis aut in segete aut in fossis, sicubi aqua constat aut aliquid aquae obstat, id emittere, patefieri removerique oportet. (Catone)
5.Item si quis quid novi invenerat, quod ad vitam humanam utile esset, eo veniebant atque Iovi ostendebant. (Virgilio)
6.Caesar id quod erat suspicatus, aliquid novi a barbaris initum consilii, cohortes, quae in stationibus erant, secum in eam partem proficisci, ex reliquis duas in stationem succedere, reliquas armari et confestim se subsequi iussit. (Cesare)
7.Ubi cum montibus fluminibusque clausam regionem circumspexisset, vocatum ducem percontatur ubi terrarum esset. (Livio)
8.Si vero copiarum aliquid secum adducet et si decima legio veterana, quae nostra opera revocata cum reliquis est, ad eundem furorem redierit, tamen ne quid detrimenti fiat dabitur opera a me, idque me praestaturum spero dum istinc copiae traiciantur coniunctaeque nobiscum facilius perditos opprimant. (Cicerone)
9.Deiotarum confestim iam ad me venientem cum magno et firmo equitatu et peditatu et cum omnibus suis copiis certiorem feci non videri esse causam cur abesset a regno meque ad eum, si quid bovi forte accidisset, statim litteras nuntiosque missurum esse. (Cicerone)
10.Nam quod fortasse non nemo vestrum audierit, istum a Syracusanis publice laudari, id tametsi priore actione ex Heraclii Syracusani testimonio cuius modi esset cognovistis, tamen vobis alio loco ut se tota res habeat, quod ad eam civitatem attinet, demonstrabitur. (Cicerone)
11.Conlaudatus ab imperatore tria milia militum ad occupandam eam partem urbis quam Samnites insidebant accepit; praesidio ei L. Quinctius tribunus militum praepositus. (Livio)
12.De Theopompo, summo homine, negleximus, qui ubi terrarum sit, quid agat, vivat denique an mortuus sit, quis aut scit aut curat? (Cicerone)
13.Quis autem te deum, quis hominum patietur passim cupidines populis disseminantem, cum tuae domus amores amare coerceas e vitiorum muliebrium publicam praecludas officinam? (Apuleio)
14.Ita plerique nostrum, quae remotiora verba invenimus, dicere ea properamus, non discere. (Gellio)
15."Non, hercule", inquit "potest fieri, ut adducar querendi simul omnibus hanc causam esse, quam ostenditis, in qua maior pars exercitus non est, utpote cum plures dimiserim quam retenturus sum". (Curzio Rufo)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

Modalità mobile