Frasi Pagina 117 Numero 6


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi
Pagina 117 Numero 6

1.Certo enim ego vocem hic loquentis modo mi audire visus sum. (Plauto)
2.Videbaris enim non solum favere nobis, id quod et nostra et rei publicae causa semper fecisti, sed etiam gravem curam suscepisse vehementerque esse de nobis sollicitus. (Cicerone)
3.Certe ego, quae fueram te discedente puella, protinus ut venias, facta videbor anus. (Ovidio)
4.Athenienses maxime in eam rem idonei visi sunt, propter et civitatis dignitatem et vetustam societatem cum Aetolis. (Livio)
5.Nam et brevis est et non eiusmodi, ut alteri prorsus nihil dicere putentur, et locus hic nobis in dicendo minime negligendus videtur. (Cicerone)
6.Haec Scipionis oratio, quod senatus in urbe habebatur Pompeiusque aberat, ex ipsius ore Pompei mitti videbatur. (Cesare)
7.Itaque idem ego ille, qui vehemens in alios, qui inexorabilis in ceteros esse visus sum, persolvi patriae quod debui. (Cicerone)
8.Equidem ut de me confitear, iudices, cum multae mihi a. C. Verre insidiae terra marique factae sint, quas partim mea diligentia devitarim, partim amicorum studio officioque reppulerim, numquam tamen neque tantum periculum mihi adire visus sum, neque tanto opere pertimui ut nunc in ipso iudicio. (Cicerone)
9.Lacrimas ad languentem gemitusque transtuleram: et tu mihi videbaris futurus aeger. (Quintiliano)
10.[Caesar] ab L. Roscio legato certior factus est magnas Gallorum copias [...] longius milia passuum octo ab hibernis suis afuisse, sed nuntio adlato de victoria Caesaris discessisse, adeo ut fugae similis discessus videretur. (Cesare)
11.Iam vero honos, dignitas, locus, ordo, beneficia vestra, quamquam mihi semper clarissima visa sunt, tamen ea nunc renovata, inlustriora videntur quam si obscurata non essent. (Cicerone)
12.Cui videbor veri similia dicere proferens vera? (Apuleio)
13.De quo si paulo altius ordiri ac repetere memoriam religionis videbor, ignoscite: rei magnitudo me breviter perstringere atrocitatem criminis non sint. (Cicerone)
14.Et erant multa clarissima ingenia: sed tu mihi (ita similitudo naturae ferebat) maxime imitabilis, maxime imitandus videbaris. (Plinio il Giovane)
15.In quem ego hoc dicere, cum rogarer a Caecina, numquam volui, ne arguere illum rei capitalis viderer, de eo dubito nunc quomodo aut loquar aut taceam, cum ipse hoc de se iuratus praedicet. (Cicerone)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile