Iter. Esercizi 2 Pagina 63 Numero 4a


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi

1.Inde quieverunt in castris Celtiberi, quia pugnae copia non fiebat. (Livio)
2.Ex testimoniis cognoscere potuistis in tota Sicilia per triennium neminem ulla in civitate senatorem factum esse gratiis, neminem, ut leges eorum sunt, suffragiis, neminem nisi istius imperio aut litteris. (Cicerone)
3.Quemadomodum scelera etiam si non sunt deprehensa cum fierent, sollicitudo non cum ipsis abit, ita inprobarum voluptatum etiam post ipsas paenitentia est. (Seneca)
4.Decreverunt ut, cum populus regem iussisset, id sic ratum esset, si patres auctores fierent. (Livio)
5.Quo [= Catilina] conlocato atque ad vos senatumque converso omnia et senatus et vos quae erant contra sautem omnium cogitata inlustrata et patefacta (esse) vidistis. (Cicerone)
6.Quod de domo dixi, et in operibus publicis et in itinere longo et urbium ambitu et picturis fieri potest. (Quintiliano)
7.Quod erant qui illum gloriae causa facere dicerent, sperare etiam fore ut i qui se sequerentur Antiochii vocarentur. (Cicerone)
8.Subb idem fere tempus a Carthagine in Sardiniam classis missa duce Hasdrubale, foeda tempestate vexata ad Baliares insulas deicitur, ibique subductae naves dum reficiuntur aliquantum temporis triverunt. (Livio)
9.Qua re per exploratores cognita summo labore militum Caesar continuato diem noctemque opere in flumine avertendo huc iam deduxerat rem, ut equites, etsi difficulter atque aegre fiebat, possent tamen atque auderent flumen transire. (Cesare)
10.Hunc ego si metum Siciliae damnatione istius per vestram fidem et veritatem deiecero, iudices, satis officio meo, satis illorum voluntati qui a me hoc petiverunt factum esse arbitrabor. (Cicerone)
11.Saepe etiam sine ulla aperta causa fit aliud atque existimaris, ut non numquam ita factum esse etiam populus admiretur, quasi vero non ipse fecerit. (Cicerone)
12.Compertum ego habeo, milites, verba virtutem non addere, neque ex ignavo strenuum, neque fortem ex timido exercitum orationem imperatoris fieri. (Sallustio)
13.Quia scit neminem nasci sapientem sed fieri, scit paucissimos omni aevo sapientes evadere, quia condicionem humanae vitae perspectam habet; nemo autem naturae sanus irascitur. (Seneca)
14.Qua re fiebat ut omnium oculos, quitienscumque in publicum prodisset, ad se converteret neque ei par quisquam in civitatem poneretur. (Cornelio Nepote)
15.Quod ego numquam credidi fore, ut ille hac viva posset animum inducere uxorem habere. (Terenzio)
16.Quorum cum fieret nihil, verbis tantum civitates excusarent nihil publico consilio factum esse, missis Athenas et in Achaiam legatis qui testarentur socios iusto pioque se bello persecuturum Boeotos. (Livio)
17.Sed ut fieri id posset, praecipit iuvenibus Tarentinis ut, ubi quem suorum procul vidissent, quiescere ac silere ac bono animo esse iuberent. (Cicerone)
18.Puto fore ut, cum legeris, mireris nos id locutos esse inter nos quod numquam locuti sumus, sed novisti morem dialogorum. (Cicerone)
19.Qui dicit altiorem montem, quia solem propius excipiat, magis calere debere, idem dicere potest longiorem hominem citius quam pusillum debere calefieri et caput citus quam pedes. (Seneca)
20.His rebus fiebat ut et minus late vagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent; qua ex parte homines bellandi cupidi magno dolore adficiebantur. (Cesare)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile