Frasi Pagina 396 Numero 1


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi
Pagina 396 Numero 1

1.Caesar in opere singulas legiones appellabat et, si acerbius inopiam ferrent, se dimissurum oppugnationem dicebat. (Cesare)
2.Caesar magnam partem equitatus ad Dumnorigem insequendum mittit: si vim faciat neque pareat, interfici iubet. (Cesare)
3.Ait Hortensius, si uni omnia imperia tribuenda sint, dignissimum esse Pompeium, sed ad unum tamen omnia deferri non oportere. (Cicerone)
4.Confido, si diligentiam, quam instituisti, adhibueris, cito te firmum fore. (Cicerone)
5.Nuntiatum est nobis a Varrone venisse Atticum Roma pridie vesperi et, nisi de via fessus esset, continuo ad nos venturum fuisse. (Cicerone)
6.Negat Cicero, si duplicetur sibi aetas, habiturum se tempus, quo legat lyricos. (Seneca)
7.Non multo ante urbem captam exaudita vox est a luco Vestae futurum esse, nisi provisum esset, ut Roma caperetur. (Cicerone)
8.Nisi eo ipso tempore quidam nuntii de Caesaris victoria essent allati, existimabant plerique futurum fuisse uti oppidum amitteretur. (Cesare)
9.Hoc possum dicere, me satis adeptum fore si ex hoc tanto beneficio nullum in me ipsum periculum redundarit. (Cicerone)
10.L. Lentulus consul senatui reique publicae se non defuturum pollicetur, si senatores audacter ac fortiter sententias dicere velint. (Cesare)
11.Pater meus referre crebro solebat Othonem concursurum cum Galba non fuisse, nisi confideret sine bello rem transigi posse. (Svetonio)
12.Sic iudico, nisi Octavianus Antonii impetus crudelissimosque conatus cohibuisset, rem publicam funditus interituram fuisse. (Cicerone)
13.Tu autem hoc tibi persuade, si commodo valetudinis tuae fieri possit, nihil me malle quam te esse mecum; si autem intelleges opus esse te Patris (per un errore tipografico è stato riportato patris con la minuscola e non Patris) convalescendi causa paulum commorari, nihil me malle quam te valere. (Cicerone)
14.Roscius facile egestatem suam se laturum putat, si hac indigna suspicione liberatus sit. (Cicerone)
15.Quis est qui non intellegat, si M. Antonius cum copiis venire potuisset, nullum crudelitatis genus eum, praeteriturum fuisse? (Cicerone)
16.Morini, spe praedae adducti, milites nostros circumsteterunt ac, si sese interfici nollent, arma ponere iusserunt. (Cesare)
17.An me, inquam, nisi te audire vellem, censes haec dicturum fuisse? (Cicerone)
18.Illud quidem sic habeto, nisi sanatus animus sit, quod sine philosophia fieri non potest, finem miseriarum nullum fore. (Cicerone)
19.Atheniensibus Pythia praecepit, ut Miltiadem imperatorem sibi sumerent; id si fecissent, incepta prospera futura. (Cornelio Nepote)
20.Legatis Helvetiorum Caesar respondit, si obsides ab iis sibi dentur, sese cum iis pacem esse facturum. (Cesare)
21.Haec sententia Platonis semper in ore imperatoris Antonini fuit: florere civitates, si aut philosophi imperarent, aut imperantes philosopharentur. (Historia Augusta)
22.L. Gellius dixit si ego consul, cum fui, non fuissem, rem publicam funditus interituram fuisse. (Cicerone)
23.Caesar respondit sibi nullam amicitiam cum Germanis esse posse, si in Gallia remanerent. (Cesare)
24.Memini te ad me venturum fuisse, nisi subito in Hispaniam missus esses. (Cicerone)
25.Haud dubia spes erat, si duobus exercitibus consularibus iunctis commisisset sese hostis, debellari posse. (Livio)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile