Didici 2 Pagina 384 Numero 4


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi

1.Hoc nemo dubitare potest, si nihil ratione sapientiaque sit melius, necesse sit haec ipsa inesse in deis, quos optimos esse concedimus. (Cicerone)
2.Caesar scribit Labieno ut, si republicae commodo facere possit, cum legione ad fines Nerviorum veniat. (Cesare)
3.Adeo aequis viribus gesta res est, ut si adfuissent Etrusci et Umbri, accipienda clades fuerit. (Livio)
4.Hostes constiterunt hoc animo ut, si qua ex parte veniretur, pugnarent acie instructa. (Cesare)
5.Dubitari non potest quin, si Helvetios superaverint Romani, una cum reliqua Gallia Haedius libertatem sint erepturi. (Cesare)
6.Tanta pecunia in una domo est coacervata ut, si haec in aerarium redigatur, pecunia defutura non sit republicae. (Cicerone)
7.L. Aemilius Paulus deos praecatus est ut, si quis invideret fortuna suae, in ipsum saevirent, potius quam in rem publicam. (Velleio Patercolo)
8.Hortatus sum pompeium, ut oram maritimam retineret, si rem frumentariam sibi ex provinciis suppeditari vellet. (Cicerone)
9.Legati ex Macedonia adeo exspectati venerunt ut, nisi vesper esset, extemplo consules vocaturi fuerint senatum. (Livio)
10.Gnaeus, quid futurum fuerit, si Bibulus in forum tum descendisset, se divinare non potuisse ait. (Cicerone)
11.Multi etiam dolorem saepe perpetiuntur ne, si id non faciant, incidant in maiorem. (Cicerone)
12.Subibat cogitatio animum, quonam modo tolerabilis futura Etruria fuisset, si qui in Sannio adversi evenisset. (Livio)
13.Senatus decrevit ut omnes, qui rem publicam salvam esse vellent, venirent ad me unum defendendum. (Cicerone)
14.Galli omnia vada ac saltus obtinebant ut, si Romani perrumpere conarentur, premerent ex loco superiore. (Livio)
15.Dedit hic mihi beneficium, sed tam tarde dedit, ut plus praestaturus fuerit, si cito negasset. (Seneca)
16.Apparuit quantam excitatura molem vera fuisset clades, cum (= si) vanus rumor tantas procellas excivisset. (Livio)
17.Caesar pro castris copias produxit, ut, si vellet Ariovistus proelio contendere, ei potestas non deesset. (Cesare)
18.Non dubito quin me dies, vox, latera deficiant, si hoc nunc vociferari velim. (Cicerone)
19.Sunt quidam Epicurei, qui verentur ne, si amicitiam propter nostram voluptatem expetendam putemus, tota amicitia quasi claudicare videatur. (Cicerone)
20.Dubium non erat quin ultimum illum diem habitura fuerit Roma, si [Hannibal], quemadmodum vincere, sic uti victoria scisset. (Floro)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile