Frasi Pagina 373 Numero 3


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi
Pagina 373 Numero 3

1.Vitis natura caduca est et nisi fulta est, fertur ad terram. (Cicerone)
2.Grammaticus non eruscebet solaecismo, si sciens fecit; erubescet, si nesciens. (Seneca)
3.Itineris nostri fama ad te pervenisse laetor, magisque laetabor, si reliqua cognoveris. (Cicerone)
4.Si videtis insidias fieri libertati vestrae, nolitote dubitare eam defendere. (Cicerone)
5.Si quis etiam a culpa vacuus in Catilinae amicitam inciderat, par similisque ceteris efficiebatur. (Sallustio)
6.Plura scribam, si plus otii habuero. (Cicerone)
7.Ante portas est bellum; si inde non pellitur, iam intra moenia erit. (Livio)
8.Avaritiam si tollere vultis, mater eius est tollenda luxuries. (Cicerone)
9.Alces, si quo afflictae casu conciderunt, erigere sese ac sublevare non possunt. (Cesare)
10.Quae potest esse sanctitas, si di humana non curant? (Cicerone)
11.Post bellum, si quis conferat damna utriusque populi, populus qui vicit similior victo sit. (Livio)
12.Nequiquam hac dextra Capitolium servaverim, si civem videam in servitutem ac vincula duci. (Livio)
13.Sapiensne non timeat ne patria deleatur; non doleat, si deleta sit? (Cicerone)
14.Dies deficiat, si velim paupertatis causam defendere. (Cicerone)
15.Ego, si hoc dicam, tibi levior videar esse. (Cicerone)
16.Qui mercantur nihil proficiant, nisi mentiantur. (Cicerone)
17.Nisi per te sapias, frustra sapientem audias. (Publilio Siro)
18.Haec severitas acerba videretur, nisi multis condimentis humanitatis mitigaretur. (Cicerone)
19.Si Catilina proelio superior discessisset, magna clades atque calamitas rempublicam oppressisset. (Sallustio)
20.Antiochus, si consiliis Hannibalis parere voluisset, propius Tiberi quam Thermopylis dimicavisset. (Cornelio Nepote)
21.Si causae ipsae pro se loqui possent, nemo adhiberet oratorem. (Cicerone)
22.Debellatum eo proelio in Sardinia esset, nisi classis Punica cum duce Hasdrubale in tempore ad spem rebellandi advenisset. (Livio)
23.Plura scriberem, si iam putarem te libenter legere posse. (Cicerone)
24.Socrates servo ait: laederem te, nisi irascerem. (Seneca)
25.Si pudorem haberes, ultimam mihi pensionem reddidisses. (Seneca)
26.Hectora quis nosset, si felix Troia fuisset? (Ovidio)
27.Dicerem hoc, si illi hoc a me postulavissent. (Cicerone)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile