Frasi Pagina 363 Numero 10


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi
Pagina 363 Numero 10

1.Virginius filiam sua manu occidit potius quam ea Ap. Claudii libidini dederetur. (Cicerone)
2.Nero Senecam praeceptorem ad necem contulit, quamvis saepe iniurasset se periturum potius quam nociturum ei. (Svetonio)
3.Plura dixi quam volui. (Cicerone)
4.Tribuni reguntur a multitudine potius quam regunt. (Livio)
5.Respondebo tibi minus fortasse vehementer quam abs te sum provocatus. (Cicerone)
6.Epulabatur Pausanias more Persarum luxuriosius, quam qui aderant perpeti possent. (Cornelio Nepote)
7.Intellegas, Catilina, multo me vigilare acrius ad salutem, quam te ad perniciem rei publicae. (Cicerone)
8.Si iam fatum extremum rei publicae venit, faciamus ut cum dignitate potius cadamus quam cum ignominia serviamus. (Cicerone)
9.Non id quod deest antiquitati flagito, potius quam laudo quod est. (Cicerone)
10.Potius istius culpae crimen suscipiam quam in te sim crudelis. (Cicerone)
11.Vellem dii immortales fecissent ut vivo potius Ser. Sulpicio gratias ageremus, quam honores mortuo quaereremus. (Cicerone)
12.Admonendum potius te a me quam rogandum puto. (Cicerone)
13.Nemo tam timidus, ut malit semper pendere quam semel cadere. (Seneca)
14.Di magis distulere quam prohibuere imminentem pestem. (Livio)
15.Nec nunc quidem senex vires desidero adulescentis, non plus quam adulescens tauri aut elephanti desiderabam. (Cicerone)
16.Interfecto Vitellio, bellum magis desierat, quam pax coeperat. (Tacito)
17.Apud Germanos fenus agitare et in usuras extendere, ignotum [est], ideoque magis servatur quam si vetitum esset. (Tacito)
18.Maiorem te sciebam, quam ut descensurum huc putarem. (Plinio il Giovane)
19.Cur non in proelio cecidisti, potius quam in potestatem inimici venires? (Cornelio Nepote)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile