Frasi Pagina 353 Numero 5


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi
Pagina 353 Numero 5

1.Medico diligenti, priusquam conetur aegro adhibere medicinam, cognoscenda est etiam natura corporis eius. (Cicerone)
2.Necesse est, antequam de tribunatu P. Sexti dicere incipiam, me totum superioris anni rei publicae naufragium exponere. (Cicerone)
3.Nihil per iram aut cupiditatem actum est a Sabinis, nec ostenderunt bellum priusquam intulerunt. (Livio)
4.Caesar non prius bellare destitit, quam hostes terga vertere vidit. (Cicerone)
5.Epaminondas, postquam apud Cadmeam cum Lacedaemoniis pugnari coeptum est, in primis stetit. (Cornelio Nepote)
6.In omnibus rebus, antequam aggrediaris, adhibenda est praeparatio diligens. (Cicerone)
7.Antequam de incommodis Siciliae dico, pauca mihi videntur esse dicenda de provinciae dignitate. (Cicerone)
8.Vercingetorix, priusquam munitiones a Romanis perficerentur, consilium capit omnem equitatum a se noctu dimittere. (Cesare)
9.Paucis ante diebus quam Syracusae caperentur, Otacilius cum quinqueremibus octoginta Uticam transmisit. (Livio)
10.Caesar, priusquam plures civitates conspirarent, putavit partiendum sibi esse exercitum. (Cesare)
11.Postquam id animum advertit, copias suas Caesar in proximum collem subduxit equitatumque, qui sustineret hostium impetum, misit. (Cesare)
12.Legati Romam redeunt haud ita multo post quam consules in provinciam profecti erant. (Livio)
13.Catilina, postquam videt montibus atque hostium copiis sese clausum, neque fugae neque praesidii ullam spem, statuit cum Antonio quam primum confligere. (Sallustio)
14.Equites, postquam facultas effugiendi non dabatur, ad Pompeium transierunt. (Cesare)
15.Hamilcar, postquam in Hispaniam venit, magnas res gessit. (Cornelio Nepote)
16.Postquam structi utrimque stabant duces, cum paucis procerum in medium processerunt. (Livio)
17.Lacedaemonii universi in unum Epaminondam impetum fecerunt neque prius abscesserunt, quam fortissime ipsum pugnantem sparo eminus percussum concidere viderunt. (Cornelio Nepote)
18.Postquam Antonius cum exercitu adventabat, Catilina per montis (= montes) iter facere (= faciebat). (Sallustio)
19.Quinto die postquam ab Corintho solverit naves, in Italiam perveniet. (Livio)
20.Postquam bellum in Numidia confectum est et Iugurtham Romam victum adduci nuntiatum est, Marius absens consul factus est. (Sallustio)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile