Frasi Pagina 348 Numero 1


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi
Pagina 348 Numero 1

1.Athenienses muris urbem saepserunt, quo facilius eam ab hostibus defendere possent. (Cornelio Nepote)
2.Memoria dignum est quod fecit divus Augustus, ut iram Vedii Pollionis comminueret. (Seneca)
3.Moleste ferebam tantum ingenium in tam leves, ne dicam in tam ineptas sententias incidisse. (Cicerone)
4.Artaxerxes, quod nondum Datamen profectum putabat, nuntium ad exercitum misit, qui diceret ne ab exercitu discederet. (Cornelio Nepote)
5.Cum una navis praemissa Massiliam nuntium perferendi gratia iam urbi appropinquaret, omnis multitudo sese ad cognoscendum effluit. (Cesare)
6.Hae nationes ad deos placandos humanis hostiis aras ac templa funestant. (Cicerone)
7.Darius Cyri filiam in matrimonium recepit, regnum firmaturus. (Giustino)
8.Bellum Helvetiorum confecto, totius fere Galliae legati ad Caesarem gratulatum convenerunt. (Cesare)
9.Rex Saturnus tantae iustitiae fuisse traditur, ut neque servierit sub illo quisquam, neque quicquam privatae rei habuerit. (Giustino)
10.Britanni ita perequitant et tela coniciunt, ut ipso terrore equorum et strepitu rotarum ordines perturbent. (Cesare)
11.Nullum adhuc intermisi diem, quin aliquid ad te litterarum darem. (Cicerone)
12.Campani maiora deliquerant, quam quibus ignosci posset. (Livio)
13.Isocrates maiore mihi ingenio videtur esse quam ut cum orationibus Lysiae comparetur. (Cicerone)
14.Nego quemquam esse vestrum, quin saepe audierit socios istius fuisse decumanos. (Cicerone)
15.Legati Carthaginienses Romam venerunt qui senatui populoque Romano gratias agerent quod cum iis pacem fecissent. (Cornelio Nepote)
16.Bellum parate, quoniam pacem pati non potuistis. (Livio)
17.Multa non quia difficilia sunt non audemus, sed quia non audemus difficilia sunt. (Seneca)
18.Antoniam Claudii filiam, recusantem post Poppeae mortem nuptias suas, quasi molitricem novarum rerum Nero interemit. (Svetonio)
19.Nonnulli principes ad Caesarem venerunt et de suis privatis rebus ab eo petere coeperunt, quoniam civitati consulere non possent. (Cesare)
20.Aures, cum sonum percipere debeant, qui natura in sublime fertur, recte in altis corporis partibus collocatae sunt. (Cicerone)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile