Frasi Pagina 321 Numero 4


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi
Pagina 321 Numero 4

1.Optimus orator et docet et delectat et permovet. (Cicerone)
2.Nos nostram dignitatem recuperabimus, vos vestram libertatem vindicabitis. (Cicerone)
3.Impedit consilium voluptas nec habet ullum cum virtute commercium. (Cicerone)
4.Nec civitas in seditione brata esse potest nec in discordia dominorum domus. (Cicerone)
5.Non modo secunda sperare debes, sed etiam adversa fortissimo animo ferre. (Cicerone)
6.Ut in vita, sic in oratione nihil est difficilius, quam quid deceat videre. (Cicerone)
7.Sive nos inexorabili lege fata constringunt, sive arbiter deus universi cuncta disposuit, sive casus res humana sine ordine impellit et iactat, philosophia nos tueri debet. (Seneca)
8.Tum M. Tullius consul, sive praesentia eius timens, sive ira commotus, orationem habuit luculentam. (Sallustio)
9.Non nobis solum nati sumus, ortusque nostri partem patria vindicat, partem parentes, partem amici. (Cicerone)
10.Interfectum esse L. Catilinam et gravissimo supplicio adfectum iam pridem oportebat idque a me et mos maiorum et huius imperii severitas et res publica postulabat. (Cicerone)
11.Multa memini, multa audivi, multa legi. (Cicerone)
12.Quanta cuiusque animo audacia natura aut moribus inest, tanta in bello patere solet. (Sallustio)
13.Neque in summa inopia levis esse senectus potest, ne sapienti quidem; nec insipienti, etiam in summa copia, non gravis. (Cicerone)
14.Mea haec est patria, horum ego sum consul, mihi aut cum his vivendum, aut pro his moriendum est. (Cicerone)
15.Ut cursu cursus, sic in viris fortibus virtus virtute superatur. (Cicerone)
16.Contemnamus omnes ineptias totamque vim bene vivendi in animi robore ac magnitudine et in omnium rerum humanarum contemptione ac despicientia et in omni virtute ponamus. (Cicerone)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile