Frasi Pagina 286 Numero 4


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi
Pagina 286 Numero 4

1.Socrates primus philosophiam devocavit e caelo et in urbibus collocavit et in domus etiam introduxit. (Cicerone)
2.Equo vulnerato deiectus, quoad potuit, fortissime restitit. (Cesare)
3.Qui Alesiae obsidebantur de exitu suarum fortunarum consultabant. (Cesare)
4.Quamquam inmoderatis epulis caret senectus, modicis tamen conviviis delectari potest. (Cicerone)
5.Nihil in hominum genere rarius perfecto oratore inveniri potest. (Cicerone)
6.Nostri, tametsi a duce et a fortuna dserebantur, tamen omnem spem salutis in virtute ponebant. (Cesare)
7.Ex eo die dies continuos quinque Caesar pro castris suas copias produxit et aciem instructam habuit. (Cesare)
8.Fuit apud Segestanos ex aere Dianae simulacrum, summa atque antiquissima praeditum religione. (Cicerone)
9.A Gallis complures de improviso vulnerati proelio excedebant. (Cesare)
10.Doctum hominem cognovi et studiis optimis deditum a puero. (Cicerone)
11.Iustitiam quaeramus, rem omni auro cariorem. (Cicerone)
12.Diuturnitate pugnae hostes defessi proelio excedebant. (Cesare)
13.Animus commotus est metu, spe, gaudio. (Terenzio)
14.Fluvius per eos dies solito magis inundaverat. (Livio)
15.Demetrius non solum amissam Macedoniam recepit, verum etiam regno Alexandrum spoliavit. (Giustino)
16.Quae ad bellum opus sunt senatus decrevit. (Livio)
17.Precibus nostris et cohortatione non indiges. (Cicerone)
18.Nunc mihi et consiliis opus est tuis et amore et fide. (Cicerone)
19.Nihil opus fuit tam multis verbis. (Cicerone)
20.Mihi frumentum non est opus, nummos volo. (Plauto)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile