Frasi Pagina 268 Numero 7


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi
Pagina 268 Numero 7

1.Catilina, pecuniarum repetundarum reus, prohibitus erat consulatum petere. (Cicerone)
2.Torquatus filium morte multavit. (Cicerone)
3.Caligula multos ad bestias condemnavit parentesque interesse cogebat filiorum supplicio. (Svetonio)
4.Maiores nostri ita in legibus posuerunt: furem dupli condemnari, feneratorem quadrupli. (Catone)
5.Piso, missis ad Tiberium epistulis, incusat Germanicum luxus atque superbiae. (Tacito)
6.Thrasybulus legem tulit ne quis ante actarum rerum accusaretur. (Cicerone)
7.Condemnabo eodem te crimine. (Cicerone)
8.Accusatus est criminibus gravissimis, et iis, quae a me dicta sunt, et praeterea multis, quae ego omnia nunc omitto. (Cicerone)
9.[Themistocles] absens crimine proditionis est damnatus. (Cornelio Nepote)
10.Vercingetorix, cum ad suos redisset, proditionis est insimulatus, quod castra propius Romanos movisset. (Cesare)
11.Miltiades, causa cognita, capitis absolutus, pecunia multatus est, aeque lis quinquaginta talentis aestimata est. (Cornelio Nepote)
12.Postulavit Afranium proditionis exercitus Rufus apud Pompeium. (Cesare)
13.De ambitu postulati sunt omnes, qui consulatum petiverunt. (Cicerone)
14.Qui sua tecta defendit, nunc de vi accusandum putas? (Cicerone)
15.Quis vestrum, Quirites, reum faciet parricidii hunc civem, quem nostrum servatorem salutavimus? (Cicerone)
16.Multi capitis damnati exulesque convenerant. (Cesare)
17.Caligula multos honesti ordinis ad metalla et munitiones viarum aut ad bestias condemnavit. (Svetonio)
18.Pausanias accusatus capitis absolvitur, multatur tamen pecunia. (Cornelio Nepote)
19.Gabinium de ambitu reum fecit P. Sulla. (Cicerone)
20.Promulgata lex est ut de vi et maiestatis damnati ad populum provocent, si velint. (Cicerone)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile