Didici 2 Pagina 264 Numero 3


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi

1.Recordamini, Quirites, omnes civiles dissensiones, non solum eas, quas audistis, sed eas, quas vosmet ipsi meministis atque vidistis. (Cicerone)
2.Cohortatus est Vercingetorix Haeduos, ut controversiarum et dissensionum obliviscerentur. (Cesare)
3.Muta, Catilina, iam istam mentem, mihi crede, obliviscere caedis atque incendiorum. (Cicerone)
4.Taedet nos vitae, ita sunt omnia miseriarum plenissima. (Cicerone)
5.Cloeliam aliasque virgines pertaesum est vivere in captivitate. (Livio)
6.Satis exemplorum nobis alienae clades praebent. (Livio)
7.Nihil est virtute amabilius; quam qui adeptus erit, ubicumque erit gentium, a nobis diligetur. (Cicerone)
8.Neque tanti sum animi, ut sine spe castra oppugnanda censeam, neque tanti timoris, ut ipse deficiam. (Cesare)
9.Virum bonum necesse est summae pietatis erga deos esse. (Cicerone)
10.Virtus tantarum virium est, ut se ipsa tueatur. (Cicerone)
11.Consuli advenienti magni operis oppugnatio visa est. (Livio)
12.Populi grati est praemiis afficere bene meritos de re publica cives, viri fortis [est] ne suppliciis quidem moveri ut fortiter fecisse paeniteat. (Cicerone)
13.Si barbarorum est in diem vivere, nostra consilia sempiternum tempus spectare debent. (Cicerone)
14.Nihil est tam angusti animi tamque parvi quam amare divitias. (Cicerone)
15.In exercitu Romano duo consules erant potestate pari. (Livio)
16.Sapientiae est nosse (= novisse) divina et humana et horum causas. (Seneca)
17.Vestrum est, patres, decernere quod optimum vobis reique publicae sit. (Cicerone)
18.Neque est meum contra auctoritatem senatus dicere. (Cicerone)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile