Frasi Pagina 250 Numero 7


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi
Pagina 250 Numero 7

1.Consul metuens ne nimis instando renovaret certamen, signum receptui dedit. (Livio)
2.His rebus cognitis, Caesar Gallorum animos verbis confirmavit pollicitusque est sibi eam rem curae futuram. (Cesare)
3.Civitati nullae tunc leges erant, quia libido regum pro legibus habebatur. (Giustino)
4.Adsuescendum est cuique condicioni suae et quam minimum de illis querendum. (Seneca)
5.Ad ludum et iocum facti non sumus. (Cicerone)
6.Caesar ponti praesidio sex cohortes relinquit. (Cesare)
7.Ferocia provehitur miles, qui signum receptui neglegit. (Seneca)
8.Me miserum! ego omnibus meis exitio ero, quibus antea dedecori non eram? (Cicerone)
9.Vivit is qui multis usui est; qui vero latitant et torpent, sic in domo sunt quomodo in conditivo. (Seneca)
10.Patres C. Mucio trans Tiberim agrum domo dedere, quae postea sunt prata Mucia appellata. (Livio)
11.Mihi quidem Scipio vivit semperque vivet. (Cicerone)
12.Ingentis irae exitus furor est et ideo ira vitanda est non moderationis causa, sed sanitatis. (Seneca)
13.Caesar ea quae sunt usui ad armandas naves ex Hispania apportari iubet. (Cesare)
14.Tibi aras, tibi seris, tibi eidem metis. (Plauto)
15.Paucis temeritas est bono, multis malo. (Plauto)
16.Caesar magno sibi usui fore arbitrabatur, si modo insulam (Britanniam) adisset. (Cesare)
17.Cn. Pompeius pater Italico bello P. Caesium Ravennatem civitate donavit. (Cicerone)
18.Mihi populos immortalitatem donavit. (Cicerone)
19.Crudelis tyrannus omnibus bonis cruces ac tormenta minitatur. (Cicerone)
20.Gratulari magis virtuti tuae debeo quam consolari dolorem tuum. (Cicerone)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile