Frasi Pagina 248 Numero 5


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi
Pagina 248 Numero 5

1.Ego irasci non possum iis, quos valde amo. (Cicerone)
2.Legati ad Caesarem principes Haeduorum veniunt oratum ut civitati subveniat. (Cesare)
3.Semper in civitate ii, quibus opes nullae sunt, bonis invident, malos extollunt. (Sallustio)
4.Pompeius, ut equitatum suum pulsum vidit atque eam partem, cui maxime confidebat, perterritam animadvertiti, sibi aliisque diffisus, acie excessit. (Cesare)
5.Iuventus pleraque, sed maxime nobilium, Catilinae inceptis favebat. (Sallustio)
6.Nec vero corpori solum subveniendum est, sed menti atque animo multo magis. (Cicerone)
7.Suis qui nescit parcere, inimicis favet. (Publilio Siro)
8.Marcellus, cum Syracusas cepisset, aedificiis omnibus, publicis et privatis, sacris et profanis, pepercit. (Cicerone)
9.Nulli Germanorum civitati persuaderi potuit ut flumen transirent. (Cesare)
10.Caesar acie Pharsalica proclamavit ut civibus percetur. (Svetonio)
11.Alexander Magnus Pindari vatis familiae penatibusque iussit parci. (Plinio il Vecchio)
12.Magna pars hominum non peccatis irascitur, sed peccantibus. (Seneca)
13.Ut Lacedaemonii militaribus disciplinis, ita Athenienses civilibus officiis impense studebant. (Cicerone)
14.Alexander, cum Thebas diriperet, Pindari vatis familiae penatibusque iussit parci. (Plinio il Vecchio)
15.Anicia, Pomponii consobrina, nupserat Servio, fratri Sulpicii. (Cornelio Nepote)
16.Brundisini, Pompeianorum militum iniuriis atque ipsius Pompei contumeliis permoti, Caesaris rebus favebant. (Cesare)
17.Marcellus, eximia Archimedis prudentia delectatus, ut capiti illius perceretur edixit. (Valerio Massimo)
18.Nemo unquam mihi persuadebit multos praestantes viros tanta esse conatos, quae ad posteritatis memoriam pertinerent, nisi animo cernerent posteritatem ad se ipsos pertinere. (Cicerone)
19.Datames, cum ei nuntiatum esset quosdam sibi insidiari, voluit experiri verum falsumne sibi esse relatum. (Cornelio Nepote)
20.Aliorum laudi atque gloriae maxime invideri solet. (Cicerone)
21.Consul sciebat cui parti Epirotae fevissent. (Livio)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile