Frasi Pagina 235 Numero 10


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi
Pagina 235 Numero 10

1.Audistis legatos Ennenses publice dicere sese a suis civibus habere haec mandata, ut ad Verrem adirent et eum simulacrum Cereris reposcerent. (Cicerone)
2.Militares artes, quas me a puero (fin dalla fanciullezza) fortuna docuit, probe videro scire: urbis ac fori iura, leges, mores vos me oportet doceatis. (Livio)
3.Non sunt multi homines, quos Minerva omnes artes edocuit. (Cicerone)
4.Illud autem te rogo atque hortor, ut philosophiam in praecordia ima demittas. (Seneca)
5.Caesar exercitum Ligerem traducit atque in Biturigum fines pervenit. (Cesare)
6.Fortuna belli artem victos quoque docet. (Curzio Rufo)
7.Indicabo tibi quod mehercule in primis te celatum volebam. (Cicerone)
8.Verres parentes pretium pro sepoltura liberum (= liberorum) poscebat. (Cicerone)
9.P. Sestius petivit a me ut ad te scriberem de re C. Albini, cuius ex filia natus est. (Cicerone)
10.Historia homines docet nullum esse imperium tutum, nisi benevolentia munitum. (Cicerone)
11.Adherbal Romam legatos miserat, qui senatum docerent de caede fratris et fortunis suis. (Sallustio)
12.Chrysae simulacrum Verres poscere cives non ausus est. (Cicerone)
13.Nihil me clamor iste commovet. (Cicerone)
14.Si nos omnia celare deos hominesque possimus, nihil tamen iniuste faciendum est. (Cicerone)
15.Si quid te rogavero, num denegabis? (Seneca)
16.O diem illum, iudices, funestum senatui bonisque omnibus, rei publicae luctuosum! (Cicerone)
17.Quae necessitas eum tanta premebat, ut id temporis proficisceretur? (Cicerone)
18.Caesar, rogatus sententiam a consule, huiuscemodi verba locutus est. (Sallustio)
19.Omnia Mercurio similis, vocemque coloremque et crinis flavos et membra decora iuventae. (Virgilio)
20.O rem non modo visu foedam, sed etiam auditu! (Cicerone)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile