Frasi Pagina 233 Numero 8


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi
Pagina 233 Numero 8

1.Eorum nos magis miseret, qui nostram misericordiam non requirunt, quam eorum, qui illam efflagitant. (Cicerone)
2.Pigere Alexandrum facti coepit. (Giustino)
3.Nescio, nec me pudet fateri nescire quod nescio. (Cicerone)
4.Sunt homines quos infamiae suae neque pudeat neque tedeat. (Cicerone)
5.T. Pomponius Atticus numquam suscepti negotii se pertaesum esse praedicabat. (Cornelio Nepote)
6.Quintus ait se paenitere quod animum tuum offenderit. (Cicerone)
7.Vestri me pudet miseretque. (Tacito)
8.Id quod pudet facilius fertur, quam id quod piget. (Publilio Siro)
9.Quem paenitet peccasse paene est innocens. (Seneca)
10.An paenitet vos quod salvum exercitum traduxerim? (Cesare)
11.Hectorem Aiacem ad pugnam provocasse paenituit. (Cicerone)
12.Sapientis est proprium nihil, quod paenitere possit, facere. (Cicerone)
13.Haec ego non dicerem, si aut vos constantiae vestrae, aut eum beneficii sui paeniteret. (Cicerone)
14.Pudet me sic tecum loqui et iam lenibus remediis te focillare. (Seneca)
15.Quem Romanorum pudet uxorem ducere in convivium? (Cornelio Nepote)
16.Consilii nostri, ne si eos quidem qui id secuti non sunt non paeniteret, nobis paenitendum putarem. (Cicerone)
17.Non me fugit quanta sit in praetore auctoritas. (Cicerone)
18.Antiochum paenitere neglecti consilii coepit, revocatoque Hannibale, omnia ex sententia eius agere coepit. (Giustino)
19.Oratorem irasci minime decet, simulare non dedecet. (Cicerone)
20.Caesarem non praeterit quam difficile fuerit haec omnia perficere. (Cesare)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile