Didici 2 Pagina 218 Numero 10


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi

1.Quae apud alios iracundia dicitur, ea in imperio superbia atque crudelitas appellatur. (Sallustio)
2.P. Scipio, consulatu peracto, privatus in urbe mansit. (Eutropio)
3.Videor hoc pro mea auctoritate vobis praecipere posse. (Cicerone)
4.Sic enim iam tecum loquar, non ut odio permotus esse videar, quo debeo, sed ut misericordia, quae tibi nulla debetur. (Cicerone)
5.Re cognita, tantus luctus Massilienses excepit, ut urbs ab hostibus capta esse videretur. (Cesare)
6.Homines facilius in timore benigni quam in victoria grati reperiuntur. (Cicerone)
7.Apud Graecos fertur incredibili quadam magnitudine consilii atque ingenii Atheniensis ille fuisse Themistocles. (Cicerone)
8.Plane relegatus mihi videor, posteaquam in Formiano sum. (Cicerone)
9.Ex propositis duobus consiliis explicitius videbatur Ilerdam reverti. (Cesare)
10.Habendum est nullam in amicitiis pestem esse maiorem quam adulationem. (Cicerone)
11.Arabes et Phryges et Cilices, campos et montes hieme et aestate peragrantes, facilius cantus avium et volatus notavisse videntur. (Cicerone)
12.Simonides in somniis sibi naufragio moriturus esse visus est, si tum navigasset. (Valerio Massimo)
13.Thrasymachus et Gorgias primi traduntur arte quadam verba vinxisse. (Cicerone)
14.Disciplina Druidarum in Britannia reperta atque inde in Galliam translata esse existimatur. (Cesare)
15.Cum Remo fratre dicitur Romulus ab Amulio, rege Albano, ob labefactandi regni timorem ad Tiberim exponi iussus esse. (Cicerone)
16.Caesar fit ab Ubiis certior Suebos omnes copias cogere. (Cesare)
17.Vercingetorix copias e castris eduxit proeliumque commisit, ne, certamine detrectando, hostem timere videretur. (Cesare)
18.Iniquum tibi videtur esse non isdem legibus omnes teneri. (Cicerone)
19.Timore adducti milites locum relinquere videbantur. (Cesare)
20.Si Veios migrabimus, non reliquisse victores, sed amisisse victi patriam videbimur. (Livio)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile