Didici 2 Pagina 164 Numero 5


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi

1.Nonne pessimus pater videbitur, qui adsiduis plagis liberos etiam ex levissimis causis compescet? (Seneca)
2.Videtisne ut apud Homerum saepissime Nestor de virtutibus suis praedicet? (Cicerone)
3.Quando Socrates, qui parens philosophiae iure dici potest, quicquam tale (una cosa del genere) fecit? (Cicerone)
4.«Monere» quae pars orationis est? Verbum. Cuius modi? Infiniti. Cuius coniugationis? Secundae. Cuius generis? Activi. Cuius temporis? Praesentis. (Prisciano)
5.«Classis» quae pars orationis est? Nomen. Quid significat? Complura: et navium multitudinem et hominum collegia et equitum ordines. (Prisciano)
6.Nonne hunc in vincula duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari imperabis? Quid tamen te impedit? (Cicerone)
7.Satisne videor vim verborum tenere an sum etiam nunc vel Graece loqui vel Latine docendus? (Cicerone)
8.Quid ad me venistis? An speculandi causa? (Cicerone)
9.Rex interrogavit: «Estisne vos legati oratoresque missi a populo Conlatino?» «Sumus» (Livio)
10.Cur non eidem, cui cetera summa cum salute rei publicae commissa sunt, hoc quoque bellum committamus? (Cicerone)
11.Noster hic Magnus Pompeiu...
12.Vir temperans constans, o...
13.Num negare audes, quae ta...
14.Utrum tu hoc parum commemorasti (= commemoravisti) an ego non satis intellexit? (Cicerone)
15.Aristides nonne ob eam causam expulsus est patria, quod praeter modum iustus esset? (Cicerone)
16.Utrum miserior est is, cuius mortem senatus populusque Romanus ulcisci cupit, an is, qui cuncti senatus sententiis hostis est iudicatus? (Cicerone)
17.Utrum tu pro ancilla me habes an pro filia? (Plauto)
18.Romamne venio, an hic maneo an Arpinum fugio? (Cicerone)
19.Pro sociis vos putatis contra hostes exercitus mittere, an contra socios atque amicos? (Cicerone)
20.Semperne vulgi iudicium cum intellegentium congruit, an alia probantur a multitudine, alia autem ab iis, qui intelligunt? (Cicerone)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile