Didici 2 Pagina 152 Numero 12


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi

1.Eo die res confecta non est. (Cicerone)
2.Defectio virium adulescentiae vitiis efficitur saepius quam senectutis. (Cicerone)
3.Athletae otio et iucundioribus epulis reficiuntur. (Quintiliano)
4.Salubritas caeli per omnem Hispaniam aequalis, quia aeris spiritus nulla paludum gravi nebula inficitur. (Isidoro di Siviglia)
5.Ut cupiditatibus principum et vitiis infici solet tota civitas, sic emendari et corrigi continentia. (Cicerone)
6.Accepi tres epistulas, quas ego lacrimis prope delevi; conficior enim dolore. (Cicerone)
7.M. Fabius consul noluit honorem triumphi, quia in proleio Q. Fabius frater eius interfectus erat. (Livio)
8.Certior sum factus de Bruti adventu ad suas legiones. (Cicerone)
9.His rebus confectis, Caesar, ut reliquum tempus a labore intermitteretur, milites in proxima municipia deducit; ipse ad urbem proficiscitur. (Cesare)
10.Pius Aurelius senator questus est mole publicae viae ductuque aquarum labefactas aedes suas esse. (Tacito)
11.Cypriorum reges a Dario defecerant ad Alexandrum. (Curzio Rufo)
12.Caesar Caligula, Tiberii nepos, cum adversus cucntos ingenti avaritia, libidine, crudelitate saeviret, interfectus est in Palatio. (Eutropio)
13.Nihil est quod studio et benevolentia vel amore effici non possit. (Cicerone)
14.Tempus te citius quam oratio deficiet. (Cicerone)
15.Metellus, veritus ne siti conficeretur exercitus, Rutilium legatum cum expeditis cohortibus et parte equitum praemisit ad flumen. (Sallustio)
16.Abi intro et iube aquam calefieri. (Plauto)
17.Caesar iter per Alpes, qua magno cum periculo mercatores ire consueverant, patefieri volebat. (Cesare)
18.Germani, compluribus interfectis, sese ad suos incolumes receperunt. (Cesare)
19.Is numquam ulla vi, ullis minis, ulla invidia labefiet. (Cicerone)
20.Caesar, discussa nive atque ita viis patefactis, summo militum labore ad fines Arveniorum pervenit. (Cesare)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile