Didici 2 Pagina 150 Numero 10


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi

1.Quid mihi fiet postea? (Plauto)
2.Multa ignoscendo fit potens potentior. (Publilio Siro)
3.Ego adulescentulos existimo in scholis stultissimos fieri, quia nihil ex his, quae in usu habemus, aut audiunt aut vident. (Petronio)
4.Socius fit culpae qui nocentem liberat. (Publilio Siro)
5.Potest fieri ut fallar. (Cicerone)
6.Cum mulier viro in manum convenit, omnia quae mulieris fuerunt viri fiunt, dotis nomine. (Cicerone)
7.Milites, eruptione facta, neque cognoscendi quid fieret, neque sui colligendi hostibus facultatem relinquunt. (Cesare)
8.Midas, Phrygiae rex, petiit ut, quidquid tetigisset, aurum fieret. (Giustino)
9.Quid est quod contra vim sine vi fieri possit?  (Cicerone)
10.Tum autem et intemperantia Pausaniae et iustitia Aristidis factum est ut omnes fere civitates Graeciae ad Atheniensium societatem se applicarent. (Cornelio Nepote)
11.Factum est ingens terrarum portentum in agro Mutinensi: namque montes duo inter se concurrerunt crepitu maximo. (Plinio il Vecchio)
12.Iniuria fit duobus modis: et vi et fraude. (Cicerone)
13.Ut consul factum esse videt quod fore arbitrabatur, cohortes e castris eduxit. (Livio)
14.Ex infestis hostibus plerumque socii fideles fiunt. (Livio)
15.Post id certamen pax cum Carthaginiensibus facta est; Scipio Romam rediit et ingenti gloria triumphavit. (Eutropio)
16.Pompeius suos omnes in castris continuit ignesque fieri prohibuit. (Cesare)
17.Omne malum nascens facile opprimitur, inveteratum fit plerumque robustius. (Cicerone)
18.His rebus fiebat ut Helvetii haud facile finitimis bellum inferre possent. (Cesare)
19.Litteris nuntiisque Romam perlatis, magni concursus ad Afranii domum magnaeque gratulationes fiebant. (Cesare)
20.Fit gratulatio inter eos atque omnium animi ad laetitiam excitantur. (Cicerone)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile