Frasi Pagina 136 Numero 14


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi
Pagina 136 Numero 14

1.Legati auxilium suum polliciti sunt. (Cesare)
2.Ubii magnopere orabant Caesarem ut sibi auxilium ferret. (Cesare)
3.Caesaris adventu hostes constiterunt; nostri se ex timore receperunt. (Cesare)
4.Caesar monuit Roncillum et Egum ut ex sua amicitia omnia expectarent et ex praeteritis suis officiis reliqua sperarent. (Cesare)
5.Summa amentia est in eorum fide spem habere. (Cicerone)
6.Catilina voce supplici postulare a patribus coepit ne quid de se temere crederent. (Sallustio)
7.Semper amavi Brutum propter eius ingenium. (Cicerone)
8.Helvetii fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent (tengono lontani), aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. (Cesare)
9.Iunius necem sibi sua ipsius manu conscivit. (Livio)
10.Caesar Gallos in deditionem venire atque obsides sibi dare coegit. (Cesare)
11.Scitae petebant ab Alexandro ut regis sui filiam in matrimonium sibi iungeret. (Curzio Rufo)
12.Apud Actium, fractis Marci Antoni opibus, Cassius Parmensis, qui partes eius secutus fuerat, Athenas confugit. (Valerio Massimo)
13.Socrates ita in iudicio capitis pro se dixit, ut non supplex aut reus, sed magister aut dominus videretur esse iudicum. (Cicerone)
14.Socrates, cum Atheniensium scelerata dementia tristem de capite eius sententiam dedisset, forti animo et constanti vultu potionem veneni e manu carnificis accepit. (Valerio Massimo)
15.Helvetii iam per angustias et fines Sequanorum suas copias traduxerant et in Aeduorum fines pervenerant eorumque agros populabantur. (Cesare)
16.Germani agriculturae non student, maiorque pars eorum victus in lacte, caseo, carne consistit. (Cesare)
17.Veritas in omnem sui partem semper eadem est. (Seneca)
18.Ariovistus ad Caesarem legatos mittit ut ex suis aliquem (qualcuno, uno) ad se mitteret. (Cesare)
19.Caesar respondit se cum iis pacem facturum. (Cesare)
20.Ad Scipionem Caesar mittit A. Clodium, suum atque illius familiarem. (Cesare)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile