Didici 2 Pagina 116 Numero 5


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi

1.Thales primus defectionem solis praedixisse fertur. (Cicerone)
2.Atheniensium res gestae satis amplae magnificaeque fuere, verum aliquanto minores tamen quam fama feruntur. (Sallustio)
3.C. Flaminius, invito senatu, ad populum legem agrariam ferebat. (Cicerone)
4.Ut agri non omnes frugiferi sunt, sic animi non omnes fructum ferunt. (Cicerone)
5.Molestissime fero quod nescio ubi te visurus sim. (Cicerone)
6.Occasio aegre offertur, facile amittitur. (Publilio Siro)
7.Protulit magnitudo populi Romani ultra Rhenum ultraque veteres terminos imperii reverentiam. (Tacito)
8.Quicquid acciderit, a quo mea culpa absit, animo forti feram. (Cicerone)
9.Quod acerbum fuit ferre, tulisse iucundum est. (Cicerone)
10.Caesar equitibus imperat ut latissime vagentur et maximum hostibus terrorem inferant. (Cesare)
11.Xerxes et mari et terra bellum universae intulit Europae. (Cornelio Nepote)
12.Ignem sic distulit ventus, ut uno tempore omnia consumerentur. (Cesare)
13.Habeo senectuti magnam gratiam, quae mihi sermonis aviditatem auxit, potionis et cibi abstulit. (Cicerone)
14.Iniustitiae genera sunt duo: unum eorum qui inferunt, alterum eorum qui ab iis quibus infertur, si possunt, iniuriam non propulsant. (Cicerone)
15.Germanicus legiones sibi summam rei publicae deferentes compescuit. (Tacito)
16.Bellis toto orbe confectis, octavianus Augustus Romam rediit(tornò) duodecimo anno postquam consul fuerat. (Eutropio)
17.Traianus rem publicam ita administravit, ut omnibus principibus merito praeferatur. (Eutropio)
18.Scipio,, ut prima luce qui in statione relicti erant rettulerunt profectos hostes, praemisso equitatu, signa ferri iubet. (Livio)
19.Dari bonum quod potuit (= Bonum, quod dari potuit,) auferri potest. (Seneca)
20.Protulit magnitudo populi Romani ultra Rhenum ultraque veteres terminos imperii reverentiam. (Tacito)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile