Frasi Pagina 104 Numero 10


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi
Pagina 104 Numero 10

1.Dialectica est ars vera ac falsa diiudicandi. (Cicerone)
2.Acciderat ut subito Galli belli renovandi legionisque opprimendae consilium caperent. (Cesare)
3.Capit Romulum cupido in his locis urbis condendae. (Livio)
4.Galli sunt in consiliis capiendis mobiles. (Cesare)
5.Quis ignorat Gallos usque ad hanc diem retinere illam immanem ac barbaram consuetudinem hominum immolandorum? (Cicerone)
6.Timoleon arcem Syracusis, quam munierat Dionysius ad urbem obsidendam, a fundamentis disiecit. (Cornelio Nepote)
7.Angebat Alexandrum furor aliena vastandi. (Seneca)
8.Loquendi elegantia augetur legendis oratoribus et poetis. (Cicerone)
9.Antonius ad evertendam rem publicam praesidia quaerebat, Brutus ad conservandam. (Cicerone)
10.Triumviri ad coloniam Ardeam deducendam creati [sunt] Agrippa Menenius, T. Cloelius Siculus, M. Aebutius Helva. (Livio)
11.De severitate et disciplina maiorum circa educandos formandosque liberos pauca dicam. (Tacito)
12.Philosophi, etiam illis libellis, quos de contemnenda gloria scribunt, nomen suum inscribunt. (Cicerone)
13.Nero in praeperanda expeditione primam curam habuit deligendi vehicula portandis scaenicis organis. (Svetonio)
14.Lex est recta ratio imperandi atque prohibendi. (Cicerone)
15.Ex fano Apollinis noctu Verres sustulit signa pulcherrima eaque in navem suam conicienda curavit. (Cicerone)
16.Multi principes civitatis non tam sui conservandi, quam tuorum consiliorum reprimendorum causa, profugerant. (Cicerone)
17.Bocchus respondit se ob regnum tutandum arma cepisse. (Sallustio)
18.Dies erat legitimus comitiis habendis. (Cicerone)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile