Didici 2 Pagina 86 Numero 5


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi

1.Omnia experti Galli, quod res nulla successerat, postero die consilium ceperunt ex oppido profugere. (Cesare)
2.Hannibali victori, cum ceteri gratularentur, Maharbal: «Die quinto (Fra quattro giorni), inquit, victor in Capitolio epulaberis». (Livio)
3.Petreius et Varro officia inter se partiuntur ut Petreius cum omnibus copiis ad Afranium proficiscatur, Varro ulteriorem Hispaniam tueatur. (Cesare)
4.Domitianus nullam sibi nisi auream et argenteam statuam in Capitolio passus est poni. (Eutropio)
5.Reperti sunt duo equites Romani, qui me in meo lectulo se interfecturos esse pollicebantur. (Cicerone)
6.Contemplatus caelestia, admiror et admiratus sum semper sapientiam et providentiam deorum. (Cicerone)
7.Socrates totius mundi se incolam et civem esse arbitrabatur. (Cicerone)
8.Recordare tuas litteras, quibus et magnum animum mihi semper ostendisti et constantem. (Cicerone)
9.Cum Romulus contionem in capo haberet, subito coorta est tempestas cum magno fragore tonitribusque. (Livio)
10.Numidae, qui simul cum Hannibale ex acie excesserant, insidiati sunt ei. (Livio)
11.Sapientis est temporibus uti sapienter. (Cicerone)
12.Agamemnon, cum devovisset Dianae quod in suo regno pulcherrimum natum esset illo anno, immolavit filiam Iphigeniam, qua nihil erat eo anno natum pulchrius. (Cicerone)
13.Galli duas res industriosissime persequebantur: rem militarem et argute loqui. (Cesare)
14.Sunt homines qui nec orientem umquam solem viderunt nec occidentem. (Catone)
15.Non nobis solum nati sumus, ortusque nostri partem patria vindicat, partem amici. (Cicerone)
16.Est proprium stultitiae aliorum vitia cernere, oblivisci suorum. (Cicerone)
17.Concordia parvae res crescunt, discordia maximae dilabuntur. (Sallustio)
18.Fortuna in omni re dominatur: ea res cunctas, ex lubidine magis quam ex vero, celebrat obscuratque. (Sallustio)
19.Non solum ipsa fortuna caeca est, sed eos plerumque efficit caecos, quos complexa est. (Cicerone)
20.Nescire quid ante quam natus sis acciderit, id est semper esse puerum. (Cicerone)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile