Frasi Pagina 69 Numero 4


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Frasi
Pagina 69 Numero 4

1.Nemo maestitiam meam spectet. (Tacito)
2.Donis impii ne placare audeant deos. (Cicerone)
3.Caelestia semper spectato, humana contemnito. (Cicerone)
4.Haec si vos non probabitis, vestram imprudentiam accusatote. (Cicerone)
5.Cogitemus virtutis gloriam esse sempiternam. (Cicerone)
6.Qui dedit beneficium taceat, narret qui accepit. (Seneca)
7.Valeant recta, vera, honesta consilia. (Cicerone)
8.Persuade tibi maximam rei publicae spem in te esse. (Cicerone)
9.Discamus continentiam augere, gloriam temperare, paupertatem aequis oculis aspicere, frugalitatem colere. (Seneca)
10.Virgines Vestales in urbe custodiunto ignem foci publici sempiternum. (Cicerone)
11.Pythio Apollini de lucris meritis donum mittote deque praeda, manubiis spoliisque honorem habetote. (Livio)
12.Pandite atque aperite propere ianuam. (Plauto)
13.Animo simus ad dimicandum (a combattere) parati; non facile occasionem postea reperiemus. (Cesare)
14.Consulibus salus populi suprema lex esto. (Cicerone)
15.Omnia vincit Amor, et nos cedamus Amori. (Virgilio)
16.Vilicus amicos domini habeat sibi amicos. (Catone)
17.Dum vires annique sinunt, tolerate labores; iam veniet tacito curva senectus pede. (Ovidio)
18.Discamus continentiam augere, luxuriam coercere. (Seneca)
19.Mihi scito in dies maiori curae esse dignitatem tuam. (Cicerone)
20.Cum valetudini tuae diligentissime consulueris, tum, mi Tiro, consulito navigationi. (Cicerone)

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.
Modalità mobile